Liber de Rebaptismate 1. Animadverto quaesitum apud fratres quid potius observari oportet in personam eorum qui in haeresi quidem, sed in nomine Dei nostri Jesu Christi sint tincti; postmodum inde digressi, et suppliciter ad Ecclesiam Dei advolantes, totis praecordiis paenitentiam agerent; et erroris sui damnationem nunc demum intelligentes auxilium salutis ab ea implorarent; utrum vetustissima consuetudine ac traditione ecclesiastica, post illum quod foris quidem sed in nomine Jesu Christi Domini nostri accceperuut baptisma, tantummodo imponi eis manum ab episcopo ad accipiendum Spiritum sanctum sufficeret, et haec manus impositio signum fidei iteratum atque consummatum eis praestaret: an vero etiam iteratum baptisma his necessarium esset, tamquam nihil habituris si hoc quoque adepti ex integro non fuissent, perinde ac si numquam baptizati in nomine Jesu Christi forent. Ideoque nonnulla super hac nova quaestione scripta aut rescripta esse jactabantur, quibus utraque pars ad destruenda aliena summo studio nitebatur. In quo genere quaestionis, ut mihi videtur, nulla omnino potuisset controversia aut disceptatio emergere, si unusquisque nostrum contentus venerabili Ecclesiarum omnium auctoritate et necessaria humilitate nihil innovare gestiret, cum locum contradictioni non quemlibet animadverteret. Namque omne quod et anceps et ambiguum et in diversis sententiis prudentium ac fidelium virorum constitutum est, si contra priscam et memorabilem cunctorum emeritorum sanctorum et fidelium solemnissimam observationem judicatur, damnari utique debet, cum in re olim composita et ordinata quodcumque est illud quod contra Ecclesiarum quietem atque pacem in medium producatur nihil (praeter) discordias et simultates et schismata allaturum: *ubi nullus alius fructus reperiatur nisi hic solus, ut unus homo, quicumque ille est, magnae prudentiae et constantiae esse apud quosdam leves homines inani gloria praedicetur, et haereticorum stupore praeditus, quibus hoc unicum perditionis solatium est si non soli peccare videantur, errores et vitia universarum Ecclesiarum correxisse apud simillimos sui et compares celebretur. Haereticorum enim omnium hoc studium atque propositum est, sanctissimae matris nostrae Ecclesiae ejuscemodi et plurimas quantas calumnias nectere, et invenisse aliquid quod ei crimini vel etiam leviter dari posset summam gloriam ducere.* Quod cum nullum sanae mentis fidelium tenere, vel maxime nullum omnino in quocumque clero constitutum, ac multo magis episcoporum, audere deceat; monstri simile est ipsos episcopos talia scandala cogitare et turpitudinem matris Ecclesiae, si quam putant in hoc negotio esse, contra praeceptum legis et omnium Scripturarum nimis irreverenter cum ipsa ipsorum turpitudine et periculo non vereri detegere, quamquam nulla sit in hoc nisi in errore ipsorum illorum turpitudo Ecclesiae. Itaque deterius delinquitur ab hominibus ejusmodi, si id quod in observatione antiquissima ab iis tamquam non recte fiat reprehenditur, et ab his qui ante nos fuerunt, tum etiam a nobis recte observatum esse et observari manifeste ac fortiter ostendatur; ita ut etsi paribus argumentis ex utraque parte congrederemur, tamen quia non poterat id quod innovabatur sine dissensione fratrum et damno ecclesiastico consistere, utique non debeat contra fas, quod aiunt, et nefas, id est contra bonum et aequum, Ecclesiae matri quasi macula temere infligi, eisque qui hoc attentarent audaciae hujus atque impietatis ignominia merito deberet adscribi. Sed quoniam non est in nostra potestate ut secundum praeceptum Apostoli (I Cor. 1, 10) idipsum dicamus omnes, neve sint in nobis schismata; *tamen in quantum possumus connitimur hujus tractatus statum demonstrare, et turbulentis hominibus ut vel nunc suum negotium agere incipiant persuadere, consecuturis plurimum etiam nobis, si hoc quoque consilio sano tandem voluerint adquiescere.* Et ideo quaecumque sanctarum Scripturarum ad hanc partem pertinentia sunt capitula necessario in unum congeremus, et quae videntur esse diversa aut varia, quantum poterit, manifeste inter se conglutinabimus, et utilitatem ac commodum singulorum pro mediocritate nostra examinabimus, ut accendi in Ecclesia formam et consuetudinem saluberrimam atque pacificam universis fratribus insinuemus.
2. Igitur aggredientibus tractatum salutaris et novi, hoc est
spiritalis et evangelici baptismatis, in primis occurrit notissima
omnibus praedicatio celebrata atque coepta ab Joanne baptista, qui
aliquantum desciscens a lege, id est Moysis antiquissimo baptismate, et
viam novae et verae gratiae praesternens, et baptismate quod interim
exercebat aquae et paenitentiae sensim aures Judaeorum praeveniebat et
occupabat spiritalis baptismatis futuri annuntiatione, adhortans eos et
dicens: Qui post me venit fortior me est, cujus ego non sum dignus
corrigiam calceamenti solvere. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et
igni (Mt. 3, 11; Mc. 1, 7; Lc. 3, 16; Joan. I, 27). Propter quod nobis
quoque hujus sermonis orsus hinc incipere debebit. Nam et Dominus hanc
eamdem vocem Joannis post suam resurrectionem in Actis Apostolorum
confirmans, praecepit eis ab Hierosolymis non discedere, sed expectare
illam promissionem Patris quam audistis a me: quia Joannes quidem
baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos
hos dies (Act. 1, 4, 5). Itemque Petrus eadem verba Domini percensuit,
rationem pro se apud Apostolos reddens dicendo: Cum autem inciperem
loqui ego, irruit Spiritus sanctus super eos, sicut et super nos in
principio; et recordatus sum sermonem Domini sicut dicebat: Joannes
quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto. Si ergo
aequale donum dedit eis sicut et nobis credentibus Dominum Jesum
Christum, ego quis eram, qui possem prohibere Domino (Act. 11, 15-17) ?
Et iterum: Viri fratres, scitis quia a diebus antiquis in nobis Deus
elegit per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere: et qui
corda novit Deus testimonium perhibuit, dans eis Spiritum sanctum sicut
et nobis (Act. 15, 7, 8).
*Ac propterea hujus sententiae quae sit vis et
potestas,* considerare debemus. Ait enim Dominus eis qui postmodum
baptizari haberent, quia crederent baptizandos esse, non quemadmodum a
se in aqua in paenitentiam, sed in Spiritu sancto. De qua praedicatione
cum utique nemo nostrum possit ambigere, manifestum est qua ratione
homines in Spiritu sancto baptizati sint. Nam et proprie in ipso solo
sancto Spiritu baptizati sunt qui crediderunt, quia Joannes discrevit et
dixit, dicens se quidem in aqua baptizare, venturum autem qui in Spiritu
sancto baptizet gratia et virtute Dei sunt et hoc et occulta largiente
et operante, nihilominus autem etiam in baptismate spiritus et aquae,
praeterea etiam in baptismate spiritus in sanguine proprio
uniuscujusque, sicut declarant nobis sanctae Scripturae, quarum per
singula quaeque eorum quae enarrabimus afferemus perspicuas probationes.
3. Ad quae forte tu, qui novum quid inducis, continuo impatienter
respondeas, ut soles, dixisse in Evangelio Dominum: Nisi quis denuo
natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum coelorum
(Jn. 3, 3, 5). Ex quo manifeste apparet, illi baptisma solum prodesse,
cui possit etiam Spiritus sanctus inesse: super ipsum enim Dominum, cum
baptizaretur, Spiritum sanctum descendisse, factumque ejus atque dictum
pariter congruere, nec alia ulla ratione mysterium istud posse
consistere. Cui responso nemo nostrum adeo ita insanus reperitur aut
contumax, ut audeat contra fas aut contra verum contradicere; scilicet
rebus integris et omni modo ita in Ecclesia gerundis et secundum
disciplinae ordinem perpetuo a nobis observandis. Sed si in eodem Novo
Testamento haec quae in isto negotio deprehendimus adunata, nonnumquam
reperiantur quodam modo divisa ac separata et proinde disposita atque si
sint singula; videamus utrum possint esse aliquando etiam singulariter
solitaria, quasi non sint mutila, sed tamquam integra atque perfecta.
Nam cum per manus impositionem episcopi datur unicuique credenti
Spiritus sanctus, sicut Apostoli circa Samaritanos post Philippi
baptisma manum eis imponendo fecerunt, et hac ratione Spiritum sanctum
in eos contulerunt (quod ut fieri posset, ipsi pro eis oraverunt; nondum
enim super quemquam eorum descenderat Spiritus, tantum autem baptizati
erant in nomine Domini Jesu) Dominus quoque noster post resurrectionem,
cum insufflasset et dixisset Apostolis suis: Accipite Spiritum sanctum
(Jn. 20, 22), ita demum largitus eis Spiritum sanctum.
4. Cum ita invenitur, quid tibi, frater, videtur? Si quis non ab
episcopo baptizatus, ita ut si in continenti etiam manus ei imponatur,
priusquam tamen accipiat Spiritum sanctum fuerit defunctus, utrum
censeas salutem percepisse eum, nec ne: quoniam quidem et ipsi Apostoli
et discipuli, qui etiam alios baptizabant, qui etiam a Domino baptizati,
non statim Spiritum sanctum acceperint qui nondum erat, quia Jesus
nondum fuerat clarificatus (Jn. 7, 39): sed post resurrectionem ejus nec
modicum intervallum temporis quo id gestum est, intercesserit. Sicuti et
cum baptizati sunt a Philippo Samaritani, donec Samariam rogati ab
Hierusalem Apostoli descenderent ad illos, ut eis manum imponerent et
Spiritum sanctum per manus impositionem in eos conferrent: quoniam illo
intervallo temporis aliquis eorum non adeptus Spiritum sanctum, morte
potuit intercipi, et defraudatus gratia Spiritus sancti defungi. Quod
hodierna quoque die non potest dubitari esse usitatum et evenire
solitum, ut plerique post baptisma sine impositione manus episcopi de
saeculo exeant, et tamen pro perfectis fidelibus habentur. Sicuti
Aethiops eunuchus cum rediret ab Hierusalem et legeret prophetam Esaiam
et haesitarat, suggerente Spiritu, audita veritate a Philippo diacono
credidit et baptizatus est (Act. 8): et cum ascendisset de aqua,
Spiritus Domini rapuit Philippum, et non vidit eum jam nunc amplius
eunuchus. Abibat enim viam suam gaudens quoniam, ut animadvertis,
imposita ei manus non est ab episcopo ut Spiritum sanctum acciperet.
Quod si hoc admittis et salutare esse credis, nec opinioni omnium
fidelium refragaris, necesse est confitearis, proinde autem atque que
hoc latius tractatu procedit, etiam illud aliud latius posse consistere:
id est, ut per solam manus impositionem episcopi, quia baptisma in
nomine Jesu Christi Domini nostri praecessit, possit alio homini
paenitenti atque credenti etiam Spiritus sanctus tribui; quoniam eos qui
in Christum credituri essent, Scriptura sancta praedixit: Oportere in
Spiritu baptizari: ita ut et hi quoque non videantur minus aliquid
habere quam illi qui perfecti sunt christiani, ne necesse sit quaeri
quale illud baptisma fuerit quod in nomine Jesu Christi sunt consecuti.
Nisi forte in illo quoque superiore tractatu circa eos qui tantummodo in
nomine Christi Jesu baptizati fuerint, statuas etiam sine Spiritu sancto
posse salvos fieri, aut non hac sola ratione, sed si per manus
impositionem episcopi Spiritum sanctum consuesse praestari, aut etiam
non episcopum dicas Spiritum sanctum solitum esse largiri.
5. Quod si ita est, et potest aliquid horum eveniens salutem homini
credenti non praeripere, tu quoque ipse annuis quoniam modo dimidiatum
et non ut contendis, consummatum mysterium fidei, qua necessitas
intervenit, salutem adimere non posse credenti et paenitenti homini. Aut
si dicis hujusmodi hominem salvum non posse fieri, omnibus episcopis
salutem adimimus, quos ita periculis quam certissimis astringis ut
omnibus hominibus qui sub cura eorum agunt, et hac atque illac dispersis
regionibus ipsorum infirmantur, per semetipsos subvenire debeant; quia
caeteri homines minores clericis qui periclitantur, hoc idem praestare
non possint: ne sanguis eorum qui vacui de saeculo exisse videbuntur, de
manu episcoporum necesse habeat requiri. Porro autem, ut non ignoratis,
credentibus hominibus invenitur Spiritus sanctus a Domino datus sine
baptismate aquae, sicut Actis Apostolorum continetur in hunc modum:
Adhuc loquente Petro verba haec, irruit Spiritus sanctus super omnes qui
audiebant verbum: et obstupefacti sunt qui erant ex circumcisione
fideles quotquot simul venerant cum Petro, quia et super Gentes donum
Spiritus sancti effusum est. Audiebant enim eos loquentes linguis suis,
et magnificabant Deum. Tunc respondit Petrus: Numquid aliquis aquam
prohibere potest ut non baptizentur isti qui Spiritum sanctum acceperunt
sicut et nos? Et praecepit eos baptizari in nomine Jesu Christi (Act.
10, 44-48). Sicut etiam idem Petrus postmodum de eisdem Gentibus
plenissime docuit nos dicens: Et nihil discrevit inter nos et ipsos,
fide emundatis cordibus eorum (Act. 15, 9). Atque hoc non erit dubium in
Spiritu sancto homines posse sine aqua baptizari, sicut animadversis
baptizatos hos prius quam aqua baptizarentur, ut satisfieret et Joannis
et ipsius Domini praedicationibus: quandoquidem et sine manus
impositione Apostolorum et sine lavacro, quod postea adepti sunt,
gratiam repromissionis acceperint: et sic paulo ante emundatis cordibus
eorum, Deus per fidem ipsorum etiam remissionem peccatorum simul eis
largitus sit, ut hoc solum eis baptisma subsequens praestiterit, ut
invocationem quoque nominis Jesu Christi acciperent, ne quid eis deesse
videretur ad integritatem ministerii et fidei.
6. Quod etiam e contrario latere tractatus hujus sunt consecuti ipsi
illi discipuli Domini nostri, super quos jampridem baptizatos postremo
die Pentecostes supervenit Spiritus sanctus, voluntate Dei quidem, non
sua sponte coelo lapsus, sed ad hoc ipsum munus effusum sedet super
unumquemque eorum, cum justi jampridem, ut diximus, baptismate Domini
fuissent baptizati, sicut et ipsi Apostoli, qui tamen omnes Dominum
nocte qua apprehensus est deseseruisse inveniuntur: et ille ipse qui
gloriatus est perseveraturum se in sua fide Petrus et adversus ipsius
Domini praedictum obstinatissime repugnavit, postremo tamen tum ipsum
negavit; ut hac ratione ostenderetur nobis quae medio tempore quoquo
modo contraxerant delicta, eadem haec in eis fide postmodum sincera per
baptisma Spiritus sancti non dubie esse dimissa. Nec ulla, ut puto, alia
ex causa Apostoli his quos in Spiritu sancto alloquebantur, praeceperant
ut in nomine Christi Jesu baptizarentur, nisi quia virtus nominis Jesu
super quemcumque hominum baptismate invocata, ad salutem assequendam non
modicam praerogativam ei qui baptizaretur praestare posset, sicuti
Petrus in Actis Apostolorum enarrat dicens: Nec enim aliud est nomen sub
coelo quod datum est hominibus, in quo oportet salvos fieri nos (Act. 4,
12). Sicut etiam apostolus Paulus aperit ostendens quia Deus exaltavit
Jesum Dominum nostrum, et donavit illi nomen ad hoc ut sit super omne
nomen; ut in nomine Jesu omnes genua curvent coelestium et terrestrium
et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus est Jesus in
gloria Patris (Phil. 2, 9-11). Et ille in quo cum baptizaretur,
invocatum esset in nomine Jesu, licet in aliquo errore consequeretur,
tamen quandoque non prohiberetur rectum sapere, et errorem suum
corrigere, et ad Ecclesiam et ad episcopum venire, et sinceriter
confiteri Jesum nostrum coram hominibus; ut tunc cum ab episcopo ei
manus imponeretur, etiam Spiritum sanctum acciperet, nec invocationem
illam pristinam nominis Jesu amitteret, quam nemini nostrum licet
damnare, quum haec nuda et singularis si in errore sit constituta, non
posset ad salutem praestandam sufficere: ne hac ratione etiam Ethnicos
et haereticos abutentes nomen Jesu, credamus ad salutem sine vera re
atque integra posse pervenire.
*Quam tamen invocationem nominis Jesu
correctione erroris et agnitione fidei veritatis, et abscisa omni labe
praeteritae conversationis, mysterio Dei circa ejusmodi homines rite
perpetratam, locum quem habitura non erat, obtinere, et postremo in fide
recta et ad integritatem signi praestandam non obesse, supplemento ejus
quod deerat accedente, perquam utile est credere, et tot annorum totque
ecclesiarum itemque Apostolorum et episcoporum auctoritati cum bona
ratione acquiescere: cum sit maximum incommodum ac dispendium
sanctissimae matris Ecclesiae, adversus prisca consulta post tot
saeculorum tantam seriem nunc primum repente ac sine ratione insurgere.*
Nec enim propter aliud Petrus qui jam fuerat baptizatus, et quid
sentiret de Domino ab ipso Domino erat interrogatus, et veritate
revelationis Patris coelestis in cum collocata, quod Dominus noster non
solum Christus, verum etiam Filius Dei vivi esset confessus (Mt. 16,
16), postmodum eidem Christo praedicanti de sua passione refragatus esse
monstratus est, et propterea Satanas dici ostensus est (Mt. 5. 3) ; nisi
quia futurum erat ut quidam, tametsi variantes in sententia propria et
claudicantes aliquando in fide atque doctrina, cum in nomine Jesu
baptizarentur, tamen si intervallo quodam temporis recorrigere id
potuissent, non propterea a salute exciderent, sed quandoque
resipuissent, integram spem salutis paenitendo obtinerent; praesertim
cum Spiritum sanctum quo baptizari unusquisque hominum debet,
acciperent, aliquid tale designassent; sicuti non solum Petrum hoc
passum esse in Evangelio deprehendimus, verum universos quoque
discipulos, quibus jam baptizatis postea Dominus ait, quia vos omnes
scandalizabimini in me (Mc. 14, 27); qui omnes, ut animadvertimus,
correcta fide sua post resurrectionem Domini in Spiritu sancto sunt
baptizati: ut non immerito hodie quoque credamus homines correctos a
pristino errore, in Spiritu sancto posse baptizari, qui cum aqua
baptizarentur in nomine Domini aliquod scabram habuissent fidem; quoniam
multum interest utrum in totum quis non sit baptizatus in nomine Domini
nostri Jesu Christi, an vero in aliquo claudicet cum baptizatur
baptismate aquae, quod minus est, dummodo postea constet in veritate
sincera fides in baptismate spiritus, quod non dubie majus est.
7. Nec aestimes huic tractatui contrarium esse quod dixit Dominus:
Ite, docete Gentes, tinguite eos in nomine Patris et Filii et Spiritus
sancti. (Mt. 28, 19). Quia cum hoc verum et rectum et omnibus modis in
Ecclesia observandum sit, et observari quoque solitum sit, tamen
considerare oportet quod invocatio nominis Jesu non debet a nobis
futilis videri propter venerationem et virtutem ipsius nominis: in quo
nomine virtutes omnes solent fieri, et nonnumquam aliquae etiam ab
hominibus extraneis. Caeterum quo pertinent illa verba Christi, qui
negaturum se esse dixit, nec nosse eos qui sibi in die judicii dicturi
essent: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetavimus, et in nomine
tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes magnas fecimus,
respondendo eis etiam cum jurejurando quia numquam cognovi vos;
discedite a me qui operamini iniquitatem (Mc. 14, 27); nisi ostenderetur
nobis nonnumquam etiam ab his qui operarentur iniquitatem, posse per
nimiam virtutem nominis Jesu etiam haec fieri? idcircoque debet
invocatio haec nominis Jesu quasi initium quoddam mysterii Dominici
commune nobis et caeteris omnibus accipi, quod possit postmodum residuis
rebus impleri; alias non profutura talis invocatio cum sola permanserit,
quia post mortem ejusmodi hominis non potest ei quidquam omnino adjici,
vel suppleri aut in aliquo prodesse die judicii, cum illi a Domino
nostro quae supra memoravimus coeperint exprobrari qui tamen universi
hodie ut sibi his modis subveniant quibus supra ostendimus, non possunt
ab ullo hominum tam dure tamque crudeliter prohiberi.
8. Sed ad haec, ut soles, contradices, opponendo nobis tunc cum
baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse
baptizatos: quod ex persona ipsorum et ejus qui baptizavit illos, sumas
necesse est. Et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores
discipulorum Domini respondemus, sed sicuti compellimur; quia necesse
est ubi et quando et quemadmodum unicuique nostrum salus sit praestita,
rationibus investigemus. Namque natum esse Dominum nostrum et Christum
esse eum multis rationibus a discipulis ejus non immerito credi
videbatur, quod ex tribu Juda, quod ex genere David, quodque in civitate
Bethleem fuisset natus; et quod pastoribus ab Angelis, quoniam Salvator
illis natus esset eodem momento fuisset annuntiatus; quod in oriente
visa ejus stella sollicitissime fuisset a magis requisitus et adoratus,
et illustribus donis et insignibus muneribus honoratus; quod puer
admodum in templo sedens cum legis doctoribus, prudenter et cum
admiratione omnium disputasset; quod cum baptizaretur, ita ut nulli alii
contigerat, coelis apertis descensione Spiritus sancti et super eum
mansione, testimonio etiam Patris sui itemque Joannis baptistae fuisset
clarificatus; quod supra humanam mediocritatem corda et cogitationes
universorum intelligeret, quod languores et vitia et valetudines cum
potestate maxima curaret atque sanaret, quod remissiones peccatorum cum
evidenti probatione praestaret, quod daemonia jussu expelleret, quod
leprosos verbo mundaret, quod aquam in vinum convertendo convivium
nuptiale admirabili laetitia amplificaret, quod caecis visionem
restitueret aut indulgeret, quod doctrinam Patris cum omni fiducia
assereret, quod in loco deserto de quinque panibus quinque millia
hominum saturaret, quod reliquiae atque buccellae plusquam duodecim
cophinos impleret, quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret, quod
ventis et mari ut quiescerent imperaret, quod super mare pedibus
ambularet, quod virtutes omnes omnino perficeret.
9. Quibus rebus et hujusmodi compluribus factis ad claritatem ejus
pertinentibus consequens esse videbatur ut quemadmodum Judaei de Christo
sentiunt, quod tamen de Jesu Christo Domino nostro non credunt, ut etiam
ipsi existimarent, ut talis et tantus nulla obita morte in aeternum
perseveret, et regnum Israel et totius orbis in perpetuum quod non
corriperetur possideret. Unde etiam Judaei ausi fuerunt eum rapere et
in regnum unguere: quod quidem necesse habuit ille superfugere: ac
propterea discipuli ejus arbitrabantur quod nulla alia ratione vitam
aeternam his praestaturus esset, nisi primum ipse vitam hanc temporalem
cum illa aeterna in se ipso continuasset. Denique cum conversarentur in
Galilaea, dixit eis Jesus: Incipit Filius hominis tradi in manus
hominum, et interficient eum, et post triduum resurget (Mc. 9, 30). Et
contristati sunt nimis, quia, sicuti diximus, longe diversum prius
animis ac mente conceperant. Denique hic fuit etiam Judaeorum sermo
contradictionis adversus eum, cum se ipse quidem doceret eos et futura
annuntiaret; illi autem dicerent: Nos audivimus a lege quia Christus
manet in aeternum: et quomodo tu dicis quia exaltari oportet filium
hominis (Jn. 12, 34) ? Itaque fuit discipulorum eadem haec praesumptio
de Christo, prorumpente in istum sermonem incredulitatis suae Petro ipso
duce ac principe Apostolorum. Cum enim a Domino simul cum caeteris
fuisset interrogatus quidnam sentiret de ipso, id est quem esse eum
existimaret; et primo veritatem confessus fuisset, dicens esse eum
Christum Filium Dei vivi (Mt. 16, 16 et seq.) ; et propterea beatus ab
illo judicatus esset quod hoc non carnaliter, sed per Patris coelestis
revelationem assecutus esset: idem tamen, ubit coepit Jesus ostendere
discipulis suis quia oporteret eum Hierosolymam ire, et multa pati a
senioribus et sacerdotibus et scribis, et interfici et post diem tertium
resurgere; nihilominus ille verus Christi confessor post pauculos dies
assumpto eo coepit illum corripere dicens: Propitius sis tibi, non erit
istud (Mt. 22, 23) ; ita ut propterea audire a Domino commeruerit, Vade
post me, Satanas, scandalum mihi es; ob hoc quod non saperet ea quae
sunt Dei, sed ea quae sunt hominum. Quae increpatio adversus Petrum
magis magisque eluxit apprehenso Domino, cum a muliercula conterritus
diceret: (Mt. 26, 70 ff) Nescio quid dicas, neque novi te. Et iterum cum
hoc idem diceret addhibito jurejurando, et tertio devotans et jurans
affirmaret, quoniam non nosset hominem, et non semel, sed saepius eum
negasset: quod consilium ei quoniam usque ad passionem Domini
perseveraturum erat, multo prius a Domino palam factum est, ut nos
quoque id non ignoremus. Denique post resurrectionem Domini unus e
discipulis ejus Cleopas, cum esset moestus secundum errorem omnium
condiscipulorum suorum, ipsi Domino tamquam alicui ignoto referens quod
contigerat, sic locutus est dicens de Jesu Nazareno, qui fuit propheta
potens in factis et dictis in conspectu Dei et universi populi, quomodo
hunc tradiderunt sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et
cruci eum fixerunt: nos autem sperabamus quod ipse erat redempturus
Israel (Lc. 24). Juxta quae, omnes quoque discipuli asseverationem
quoque mulierum quae post resurrectionem viderant Dominum, judicaverunt
deliramenta; et quidam ipsorum viso eo non crediderunt, sed
dubitaverunt; quique tunc non interfuerunt omnino non crediderunt, nisi
postmodum ab ipso Domino omnibus modis fuissent objurgati atque
increpati: quoniam mors eos ita offenderat, ut putarent eum non
resurrexisse, quem crediderant mori non debuisse; quia contra opinionem
ipsorum semel mortuus fuisset. Itaque quod ad ipsos discipulos pertinet,
neque integram neque perfectam fidem habuisse his modis quibus retulimus
inveniuntur; et quod multo gravius est, sicut in Evangelio cata Joannem
scriptum est, etiam alios baptizabant (Jn. 3, 22).
10. Praeterea quid dicturus es de his qui plerumque ab episcopis pessimae
conversationis baptizantur: qui tamen tandem, cum Deus voluerit, in
sceleribus suis convicti, etiam ipso aut prorsus etiam communicatione
privantur? Aut quid statues de eis qui ab episcopis prave sentientibus
aut imperitioribus fuerint baptizati? quando non ad liquidum et integre
vel etiam aliter quam oportet in traditione sacramenti fuerint locuti;
certe aut interrogaverint quid, aut interrogantes a respondentibus
audierint quod minime ita interrogari aut responderi debet: quod tamen
non valde illam nostram rectam fidem laedat, sed non tam ornate ut tu et
composite, isti quoque simpliciores homines mysterium fidei tradant.
Dicturus es enim utique pro tua singulari diligentia, hos quoque denuo
baptizandos esse, cum maxime eis res desit aut obstet quominus
inviolabile illud divinum mysterium fidei intemeratum possint accipere.
Sed enim virorum optime reddamus et permittamus virtutibus coelestibus
vires suas, et dignationi divinae majestatis concedamus operationes
proprias, et intelligentes quantum in ea sit emolumentum, libenter ei
acquiescamus. Et ideo cum salus nostra in baptismate spiritus, quod
plerumque cum baptismate aquae conjunctum est, sit constituta, siquidem
per nos baptisma tradetur, integre et solemniter et per omnia quae
scripta sunt assignetur, atque sine ulla ullius rei separatione
tradatur; aut si a minore clero per necessitatem traditum fuerit,
eventum expectemus ut aut suppleatur a nobis aut a Domino supplendum
reservetur; si vero ab alienis traditum fuerit, ut potest hoc negotium
et ut admittit, corrigatur: quia Spiritus sanctus extra Ecclesiam non
sit, fides quoque non solum apud haereticos, verum etiam apud eos qui in
schismate constituti sunt sana esse non possit. Idcircoque paenitentiam
agentibus correctisque per doctrinam veritatis et per fidem ipsorum,
quae postea emendata est purificato corde eorum, tantummodo baptismate
spiritali, id est manus impositione episcopi et Spiritus sancti
subministratione, subveniri debeat; signum quoque fidei integrum hoc
modo et hac ratione tradi in Ecclesia merito consuevit; ne invocatio
nominis Jesu quae aboleri non potest, contemptui a nobis videatur
habita: quod utique non oportet; quamquam talis invocatio, si nihil
eorum quae memoravimus secutum fuerit, ab operatione salutis cesset ac
vacet. Dicente enim Apostolo unum esse baptisma (Eph. 4, 5), necesse est
invocatione nominis Jesu perseverante; quia non potest a quoquam hominum
quae semel invocata est auferri, si eam contra decretum Apostolorum
geminare ausi fuerimus nimietate praestandi immo superaddendi
baptismatis studio: si ille qui ad Ecclesiam revertitur nolit denuo
baptizari, futurum est ut defraudemus baptismate spiritali eum quem
putamus defraudandum non esse baptismate aquae.
11. Quid autem statues in personam ejus verbum audientis qui forte
apprehensus in nomine Christi statim confessus, ac priusquam baptizari
aqua permitteretur ei, fuerit punitus; utrum perisse eum pronuntiabis
quia non est aqua baptizatus, an vero aliquid extrinsecus patrocinari ad
salutem existimabis, licet non sit aqua baptizatus? Quod perisse eum
existimabis, obviam tibi veniet sententia Domini dicentis: Quicumque me
confessus fuerit coram hominibus, confitebor illum et ego coram Patre
meo qui in coelis est (Mt. 10, 32) : quia nihil interest utrum hic
verbum audiens an fidelis sit qui confitetur Domino, dummodo ipsum
Christum quem confiteri oportet, confiteatur; quia Dominus pari vice
confitendo et ipse confessorem suum apud Patrem, honore eum martyrii
sui, ut pollicitus est, exornet. Quod utique non debet latius accipi,
quasi possit usquequaque porrigi, quia potest Christi nomen etiam
haereticus aliquis qui tamen ipsum Christum negat, confiteri; quia in
alium Christum credit, cum Christus confiteatur quod ei prodesse minime
possit: siquidem Dominus non se ipsum in confessionem a nobis coram
hominibus deduci oportere dixit, quod sine ipso et sine venerando nomine
ejus non potest fieri. Et ideo integrum ac sincerum et incontaminatum et
inviolatum utrumque debet consistere confitenti, nullo delectu habito
ipsius confessoris, sive ille justus, sive peccator, perfectusque
Christianus, an vero etiam nunc imperfectus, qui summo discrimine suo
Dominum confiteri non timuit. Nec est hoc contrarium superiori
tractatui: quia illic quidem tempus superat ad corrigenda quae multa
vel prava sunt, et quoniam quaedam concessa sunt ipsi tantummodo nomini
Domini nostri, martyrium autem nonnisi in ipso et per ipsum Dominum
possit consummari; et idcirco neque Christum sine ipsus nomine quis
possit confiteri, neque nomen Christi sine ipso Christo ad confessionem
cuiquam possit patrocinari.
12. Quapropter totus discernendus est tractatus hic, ut possit
manifestior fieri. Namque invocatio nominis Jesu ideo tantum patrocinari
potest, si rite suppleta postea fuerit, quia et Prophetae et Apostoli
ita praedicaverunt. Ait enim Jacobus in Actis Apostolorum: Viri fratres,
audite: Simon exposuit quemadmodum primum Deus visitaverit accipere ex
gentibus populum nomini suo; et huic consonant sermones prophetarum,
sicut scriptum est: Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum
illud David quod cecidit; et quae demolita sunt ejus reaedificabo, et
denuo erigam illud; uti exquirant residui hominum Deum, et omnes gentes
super quas invocatum est nomen meum super eas, dicit Dominus faciens
haec (Act. 15, 13-17). Itaque et residui hominum, id est quidam
Judaeorum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen Domini,
possunt et necesse habent requirere Dominum, quia ipsa invocatio nominis
praebet eis occasionem vel etiam imponit necessitatem requirendi
Dominum, cum quibus praecipiunt Scripturas sanctas, sive universas, sive
quasdam, tamen audentius de veritate tractare quam cum gentibus, super
quos non est invocatum nomen Domini Jesu Filii Dei vivi, sicuti nec
super Judaeos, qui veteres tantum Scripturas recipiunt. Et ideo
utriusque hujus generis homines, id est Judaei et Gentiles, plene ut
oportet credentes pari modo baptizantur. Haeretici vero jam baptizati
aqua in nomine Jesu Christi, tantum in Spiritu sancto baptizandi sunt:
et in Jesu, quod nomen solum datum est sub coelo in quo oporteat salvos
fieri nos, merito mors contemnitur; quoniam si sic perseverent, salvi
esse non possunt, quia non requisiverunt Dominum post invocationem
nominis ejus super eos, sicut et illi qui in eos Christus qui forte
credere noluerunt, de quibus Dominus ait: Cavete ne quis vos in errorem
inducat. Multi enim venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus: et
multos in errorem inducent (Mt. 24, 4, 5-11). Et iterum ait: Tunc si qui
dixerit vobis: Ecce hic Christus, aut hic; nolite credere. Surgent enim
pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et portenta, ita
ut errent, si fieri potest, etiam electi (Mt. 23, 24). Quas virtutes non
dubie tunc illi sub nomine Christi facient. In quo nomine videntur
quidam etiam modo quasdam virtutes facere, et falso prophetare. Sed
certum est eos, quod ipsi non sint Christi, propterea ad Christum non
pertinere; quemadmodum etiam si quis desciscat a Christo, inhaerens solo
nomini ejus, qui non multum adjuvatur, immo magis hoc nomine etiam
oneratur, licet fuerit antea fidelissimus aut justissimus, aut clero
aliquo honoratus, aut confessionis dignitate praeditus. Hi enim omnes
negando verum Christum, introducendo aut sequendo alium, cum sit nullus
omnino alius, nihil spei aut salutis sibi relinquunt: non aliter quam
illi qui coram hominibus negaverunt Christum, quos negari necesse est a
Christo, non habita ulla ratione ipsorum ex praecedenti conversatione
eorum aut sensu aut dignitate; proinde atque ipsi ausi sunt Christum, id
est salutem suam abrogare, damnati per hujus modi clausulam, quia
manifestissime a Domino dictum est: Quicumque me negaverit coram
hominibus, negabo eum et ego coram Patre meo qui in coelis est (Mt. 10,
33) : ut verbum hoc, Quicumque, etiam in clausula confessionis
plenissime nobis ostendat, quod nulla conditio ipsius confitentis obesse
possit; licet negator ille antea vel haereticus fuerit vel audiens aut
audire incipiens, qui nondum baptizatus sit, vel de haeresi ad veritatem
fidei conversus, vel ab Ecclesia digressus et postea reversus sit; et
tunc cum rediret, priusquam ei manus ab episcopo imponeretur,
apprehensus confiteri Christum coram hominibus necesse habuerit, sicut
iterum neganti Christum nulla propria vetus dignitas potest ad salutem
patrocinari.
13. Quodcumque enim in homine ultimum in hac specie deprehensum
fuerit, in illo quis nostrum judicari necesse habebit, abolitis et
obliteratis omnibus quae prius gessit. Et ideo cum in martyrio tanta sit
mutatio rerum in momento temporis, ut in re perquam veloci possint
mutari universa; nemo sibi blandiatur qui occasionem amiserit gloriosae
salutis, si forte se ab ea excluserit propria sua culpa: sicuti et illa
uxor Loth, quae similiter in angustiis rerum contra praeceptum Angelorum
tantummodo post se respexit, et tumulus salis facta est. Qua ratione
etiam ille haereticus qui confitendo Christi nomen trucidatur, nihil
postea potest corrigere, si quid de Deo aut de Christo male senserit,
cum in alium Deum vel in alium Christum credendo semetipsum fefellit,
confessor non Christi, sed solitario Christi nomine; quando et Apostolus
consequenter dicat: Et si corpus meum tradidero, ita ut exurar igni,
dilectionem autem non habeam, nihil proficio (I Cor. 13, 3). Quia hoc
facto nihil proficit qui non habet dilectionem ejus Dei et Christi, qui
per Legem et Prophetas et in Evangelio in hoc modo praedicatur: Diliges
Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota
cogitatione tua, et diliges proximum tibi tamquam te. In his enim duobus
praeceptis tota Lex pendet et Prophetae (Deut. 6, 5; Mt. 22, 37-40).
Sicut et Joannes Evangelista dicit: Et omnis qui diligit, ex Deo natus
est, et cognoscit Deum; quia Deus dilectio est (I Jn. 4, 7-8). Sicuti et
Deus ait: Ita enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unicum daret, ut
omnis qui in eum crederet non periret, sed haberet vitam aeternam (Jn.
3, 16). Ut manifeste appareret eum qui hanc diligendi nos et diligendi a
nobis dilectionem in se non habeat, inani confessione et passione nihil
proficere quam ut ipsa apparet et constat haereticum esse qui in alium
deum credat sive Christum alium accipiat, quam quem Scripturae Novi et
Veteris Testamenti manifeste praedicant, quae Patrem omnipotentem
creatorem omnium et Filium ejus sine obscuritate annuntiant. Eveniet
enim eis ut alii ab alio Deo salutem exspectanti: tunc demum contra
opinionem suam a Christo Dei Patris omnipotentis creatoris Filio quem
blasphemaverunt, in poenam aeternam damnentur, cum judicare Deus
coeperit absconsa hominum secundum Evangelium per Christum Jesum; eo
quod in ipsum non crediderint, licet ipsius nomine abluti sint.
14. Et usque adeo omne illud haereticorum baptisma intercedente aliquo
intervallo temporis corrigi potest, si quis supervixerit et fidem
correxerit, ut Deus noster in Evangelio secundum Lucam ad discipulos
suos locutus est dicens: Habeo autem aliud baptisma baptizari (Lc. 12,
50). Item secundum Marcum ad filios Zebedaei eadem ratione dixerat:
Potestis bibere calicem quem ego bibo; aut baptismate quo ego baptizor,
baptizari (Mc. 10, 38) ? quod sciret homines non sulum aqua, verum,
etiam sanguine suo proprio habere baptizari: ita ut et solo hoc
baptismate baptizati fidem integram et dignationem sinceram lavacri
possint adipisci et utroque modo baptizari, aeque tamen unum baptisma
salutis et honoris pariter et aequaliter consequi. Quod enim dictum est
a Domino, Habeo aliud baptisma baptizari, hoc in loco non ut secundum
baptisma, ac si sint duo baptismata, significat, sed alterius quoque
speciei baptisma ad eamdem salutem concurrens donatum nobis esse
demonstrat. Quas utrasque species ab ipso Domino nostro primum initiari
et sanctificari oportebat, ut nobis quoque alterutra sive utraque
species unum hoc duplex salutiferum atque honorificum baptisma
praestaret; et viae quaedam unius baptismatis sic nobis patefierent, ut
aliquando impune aliqua illarum deesset, sicut in verbum audientibus
martyribus impune aquae baptisma deest, quos tamen certi sumus, si quid
laxamenti habeant, etiam aqua solitos baptizari: itemque illis qui
legitimi sunt fideles effecti, impune deest baptisma sanguinis proprii;
quia baptizati in nomine Christi, redempti sunt protiosissimo sanguine
Domini, cum utraque haec ex uno atque eodem fonte procedant flumina
baptismatis dominici, ut omnis qui sitit veniat et bibat, sicut
Scriptura dicit: Flumina de ventre ejus currebant aquae vivae (Jn. 7,
38). Quae flumina primum apparuerunt in Domini passione, cujus de latere
perforato lancea militari sanguis et aqua manavit, ut emitteret duo
flumina diversae speciei, sed tamen ejusdem ac singulare latus, ita ut
impleatur Spiritu sancto quicumque credens biberit ex utroque flumine.
Haec enim de fluminibus his loquens ostendebat Dominus significans
Spiritum sanctum quem accepturi essent qui credituri erant in illum.
Nondum autem erat Spiritus, quia Jesus nondum erat clarificatus (Jn.
39). Igitur dicens quemadmodum generari potest baptismi quod Apostolus
unum esse praedicat, utique manifestum est illa ratione, quia diversae
sunt species unius atque ejusdem baptismatis ex uno vulnere profluentis
in aquam et sanguinem; cum illic duo sint de quibus locuti sumus
baptismata aquae, id est unius atque ejusdem species, cum unum esse
debeat baptisma uniuscujusque species, sicut plenius sumus locuti.
15. Et quoniam videmur omne baptisma spiritale trifariam divisisse,
veniamus etiam ad probationem narrationis propositae, ne videamur
proprio sensu et temere hoc fecisse. Ait enim Joannes de Domino nostro
in Epistola sua nos docens: Hic est qui venit per aquam et sanguinem,
Jesus Christus, non in aqua tantum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus
est qui testimonium perhibet, quia Spiritus est veritas; quia tres
testimonium perhibent, Spiritus et aqua et sanguis. Et isti tres unum
sunt (I Jn. 6, 8). Ut ex illis colligamus, et aquam praestare (Spiritum)
solitum, et sanguinem proprium hominibus praestare Spiritum solitum, et
ipsum quoque spiritum praestare Spiritum solitum. Nam cum effundatur
aqua sicuti et sanguis, spiritus etiam effusus sit a Domino super omnes
qui crediderunt, utique et aqua et nihilominus proprio sanguine, tunc
deinde et Spiritu sancto possunt homines baptizari. Ait enim Petrus:
(Act. 2, 17, 18) Sed hoc est quod dictum est per Prophetam: Erit in
novissimis diebus, dicit Dominus, effundam spiritum meum super omnem
carnem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum, et juvenes visiones
videbunt, et seniores somnia somniabunt. Et quidem super servos et super
ancillas effundam de spiritu meo. Quem Spiritum in Veteri Testamento,
non quidem passim nec effuse, sed communicatum cum aliis, aut etiam
sponte insiluisse in quosdam homines, vel induisse illos vel fuisse
super eos deprehendimus, sicuti Moysi de septuaginta presbyteris a
Domino dictum esse animadvertimus: Et auferam spiritum qui super te est,
et imponam super eos (Num. 11, 17). Propter quod etiam secundum
pollicitationem suam Deus ab alio ex spiritu qui super Moysen fuerat,
imposuit super illos, et prophetaverunt in castris: Quod Moyses, ut homo
spiritalis, ita contigisse gaudebat, licet ab Jesu filio Nave ut huic
rei intercederet invito suadebatur, et idcirco non fuisse permotus.
Porro autem in libro Judicum, item in Regnorum libris animadvertimus
super plerosque aut fuisse spiritum Domini aut insiluisse in eos,
tamquam super Gothoniel, Gedeon, Jepthe, Samson, Saul, David et caeteros
alios. Quod usque adeo ita se habet, ut Spiritus sancti sponte accedenti
ab eis libertatem ac facultatem manifestissime nos Dominus docuerit
dicens: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde
veniat aut quo vadat (Jn. 3, 8). Ita ut idem Spiritus etiam super
indignos quoque sui nonnumquam inveniatur esse; non utique otiose nec
sine ratione, sed necessariae alicujus operationis gratia, sicuti super
Saul fuit, super quem factus est Spiritus Dei, et prophetavit. Quamquam
posteriore tempore postquam recessit ab eo Spiritus Domini, et postquam
angebat eum spiritus malignus a Domino, quoniam tunc ad hoc postremus
venerat post nuntios quos ante assidue praemiserat ut interficeret
David: qui idcirco inciderunt in chorum Prophetarum et prophetaverunt,
ne id quod jussi fuerant perficere possent aut vellent. Quod admirabili
ratione per voluntatem Dei spiritum qui super illos omnes fuit, credimus
operatum esse. Qui spiritus implevit etiam Joannem baptistam adhuc ab
utero matris suae, et incubuit super eos qui cum Cornelio centurione
erant priusquam baptizarentur aqua. Ita dum cohaeret baptismati hominum,
Spiritus sanctus aut antecedit aut sequitur, vel cessante baptismate
aquae, incumbit super eos qui credunt, dat nobis consilium quod aut ex
integro rite baptisma servare, aut forte dato a quocumque in nomine Jesu
Christi baptismate supplere id debeamus, custodita nominis Jesu Christi,
sicuti plenissime exposuimus, sanctissima invocatione, custodita
praeterea tanti temporis, tot virorum, veneranda nobis consuetudine et
auctoritate.
16. Quoniam autem prima pars disputationis hujus videtur explicata,
etiam sequentem ejus propter haereticos debemus attingere: quia perquam
necessarium est eum tractatum qui semel in manus incidit non praeterire;
ne forte eos qui sunt simpliciores ex fratribus, aliquis haereticorum
versutia sua audeat attentare. Nam quia Joannes dixit nos baptizandos
esse in Spiritu sancto et igni (Mt. 3, 11; Lc. 3, 16), eo quod addiderit
dicens et igni, idcirco quidam desperati homines ausi sunt usquequaque
pravitatem suam porrigere, et propterea homines versutissimi quaerunt
quomodo sanctitatis baptisma ita corrumpant ac violent ut etiam
evacuent; qui originem jam exinde trahunt a Simone mago multiformi
perversitate per varios errores eam exercentes. Cui Simoni Petrus in
Actis Apostolorum dixit: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia
gratiam Dei existimasti per pecunias posse possideri. Non est tibi
portio neque fors in sermone hoc. Cor enim tuum non est rectum coram Deo
(Act. 8, 20, 21). Et agunt isti haec omnia, dum fallere cupiunt eos qui
sunt simpliciores aut curiosiores: et tentant nonnulli illorum tractare
se solos integrum atque perfectum, non sicuti nos mutilatum et
decurtatum baptisma tradere, quod taliter dicuntur assignare, ut quam
mox in aquam descenderunt, statim super aquam ignis appareat. Quod si
aliquo lusu perpetrari potest, sicut affirmantur plerique hujusmodi
lusus Anaxilai esse, sive naturale quid est, quo pacto possit hoc
contingere, sive illi putant hoc se conspicere, sive maligni opus et
magicum virus ignem potest in aqua exprimere: illi tamen talem fallaciam
et stropham praedicant perfectum baptisma esse; quod fideles homines si
coacti fuerunt accipere, utique non dubitabitur eos id quod habuerant
amisisse; perinde ac si quis sacramento miles dicto, desertis suis
castris, in hostium diversissimis castris longe aliud sacramentum velit
dicere, hac ratione constat eum vetere sacramento exauctoratum esse.
17. Item si hujusmodi homo rursus ad te redeat, utique haesitabis
utrum habeat baptisma necne; et tamen oportebit te huic quoque
paenitentiam agenti quibuscumque modis potueris subvenire. Est autem
adulterini hujus, immo internecini baptismatis, si quis alius auctor,
tum etiam quidam ab eisdem ipsis haereticis propter hunc eumdem errorem
confictus liber qui inscribitur Pauli praedicatio. In quo libro contra
omnes Scripturas et de peccato proprio confitentem invenies Christum,
qui solus omnino nihil deliquit, et ad accipiendum Joannis baptisma pene
invitum a matre sua Maria esse compulsum: item cum baptizaretur, ignem
super aquam esse visum; quod in Evangelio nullo est scriptum: et post
tanta tempora Petrum et Paulum post collationem Evangelii in Hierusalem
et mutuam cogitationem et altercationem et rerum agendarum
dispositionem, postremo in Urbe quasi tunc primum invicem sibi esse
cognitos: et quaedam alia hujuscemodi absurde ac turpiter conficta: quae
omnia in illum librum invenies congesta. Qui autem non ignorant Spiritus
sancti qualitatem, intelligunt quod dictum est de igni, de ipso Spiritu
dictum esse. Nam in Actis Apostolorum secundum hanc eamdem promissionem
Domini nostri (Act. 2), ipso die Pentecostes cum descendisset Spiritus
sanctus super discipulos ut in illo baptizarentur, visae sunt insidentes
super singulos linguae quasi ignis, ut constaret eos Spiritu sancto et
in igne baptizatos, hoc est, eo Spiritu qui esset sive ignis sive quasi
ignis: qualis ignis fuit qui in rubo ardebat et rubum non comburebat,
qualisque est ille ignis qui est Angelorum spiritus, sicut Scriptura
dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos ignem ardentem
(Ps. 103, 4). Cui cum similis aut socius aut particeps fueris, poteris
nullum ignem timere, nec illum quidem qui antecedens Domino in die
judicii conflagrabit totum orbem terrae (Ps. 96, 3), absque eis qui
baptizati sunt in Spiritu sancto et igni.
18. Et hominibus quidem Spiritus perseverat hodie invisibilis, sicut
Dominus dicit: Spiritus ubi vult spirat, et nescis unde veniat vel quo
vadat (Jn. 3, 8). Sed in principio mysterii fidei et spiritalis
baptismatis hic idem Spiritus manifeste visus est et super discipulos
insedisse quasi ignis: item, coelis apertis, descendisse super Dominum
columbae similem; quoniam pleraque, immo pene omnia quae essent futura
manifesta sunt: quae tamen modo essent invisibilia nihilominus, nunc
quoque oculis et incredulitati hominum vel ex parte, vel aliquando, vel
in figura sunt monstrata ad corroborandam et confirmandam fidem
nostram. Sed nec illud omiserim quod Evangelium merito praedicat. Ait
enim paralytico Dominus noster: Bono animo esto, fili, dimittuntur tibi
peccata (Mt. 9, 2): ut ostenderet fide mundari corda ad remissionem
peccatorum consequendam. Quam remissionem peccatorum consecuta est etiam
illa quae erat mulier peccatrix in civitate; cui Dominus ait:
Dimittuntur tibi peccata (Lc. 7, 48, 50). Et cum coepissent qui simul
discumbebant, apud semetipsos dicere: Quis est hic qui peccata dimittit?
quod et circa paralyticum acerbius Scribae et Pharisaei obmurmuraverant,
ait ad mulierem Dominus: Fides tua te salvam fecit, vade in pace. Ex
quibus universis ostenditur fide emundari corda, Spiritu autem ablui
animas: porro autem per aquam lavari corpora, sanguine quoque
festinantius perveniri per compendium ad salutis praemia. 19. *Puto nos plene exsecutos praedicationem baptistae Joannis, unde sermonem sumus exorsi, qui dixit ad Judaeos: Ego quidem vos baptizo aqua in paenitentiam. Qui autem post me venit fortior me est, cujus ego non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni (Lc. 3, 16). Arbitror autem et apostoli Joannis doctrinam nos non inepte disposuisse, qui ait quia tres testimonium perhibent, spiritus et aqua et sanguis, et isti tres unum sunt (I Jn. 5, 8). Nisi fallor autem, etiam illud explanavimus quod Dominus noster ait: Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu sancto (Act. 1, 5). Praeterea existimo nos non infirmam rationem reddidisse consuetudinis causam. Tueamur tamen, etsi posteriore loco id facimus, ne qui putet nos unico articulo praesentem altercationem suscitare. Quamquam haec consuetudo etiam sola deberet apud homines timorem Dei habentes et humiles, praecipuum locum obtinere.* |