Explanatio Psalmi I
|
1. Summum incentiuum uirtutis proposuit deus futurae beatitudinis delectationem; uehemens quoque calcar erroris delectationem esse diabolus excogitauit. utriusque sententiae praestat indicium primus humani generis Adam a domino deo in paradiso positus uoluptatis, ut aeterna delectatione frueretur ad uirtutem futurae subolis prouocandam - neque enim erat incognitum deo locum eum errori daturum et ceteris propositam spem salutis esse debere, qua in praereptam humano sedem generi contenderent reformari -, et idem per speciem serpentis, quae praefigurauit delectationis illecebras, uxoria persuasione deceptus. Occasione igitur accepta aduersarius per delectationem mihi operatus est mortem. itaque quod diuina gratia tributum erat ad uitam, factum est mihi in mortem eoque faciliorem inimicus assensum hominis habuit ad lapsum, quo speciem praetendit naturae. delectarunt enim opera sua dominum, delectarunt prima naturae exordia, quae uidens dominus ait: bona ualde [Gen 2:15]. 2. Laudant angeli dominum, psallunt ei potestates caelorum et ante ipsum initium mundi Cherubim et Seraphim cum suauitate canorae uocis suae dicunt: sanctus sanctus sanctus [Is 6:3]. innumera angelorum milia adsistunt et seniores et turba magna sicut uoces aquarum multarum concinunt: alleluia [Rev 19:6]. ipsum axem caeli fert expressior sermo cum quadam perpetui concentus suauitate uersari, ut sonus eius extremis terrarum partibus audiretur, ubi sunt quaedam secreta naturae. Nec id ab usu naturae alienum uidetur, quandoquidem uox missa gratiore plausu e nemoribus resultet aut montibus et suauiore sono reddant quod acceperint. in scopulis quoque ipsis et lapidibus repperit natura quod delectaret; aliorum specula, aliorum usus delectat aut gratia. ferae ipsae atque aues loci amoenioris aut modulatioris uocis delectatione mulcentur, lactantibus quoque paruulis aut seueritas terrori est aut blanditiae uoluptati. naturalis igitur delectatio est. 3. Unde et Dauid sanctus, qui aduerteret, unde homo et qua esset fraude deiectus - nam si tenuisset infusam sibi a domino aeternae illius caelestisque delectationis gratiam nec saecularibus captus amisisset illecebris, numquam tam miserabilis aerumnae subisset iniurias -, itaque reparare eam studens et reformare psallendi munere caelestis nobis instar conuersationis instituit. 4. Etenim licet omnis scriptura diuina dei gratiam spiret, praecipue tamen dulcis Psalmorum liber, quandoquidem ipse Moyses, qui plano gesta maiorum sermone descripsit, ubi tamen per Mare Rubrum populum patrum memorabili admiratione transduxit, demersum aspiciens regem Pharaonem cum suis copiis, in maiora ingenium attollens suum, quia maiora uiribus suis fuerat assecutus, canticum domino cecinit triumphale. Maria quoque tympanum sumens ceteras hortabatur dicens: cantemus domino, gloriose enim honorificatus est; equum et ascensorem proiecit in mare [Ex 15:21]. ipse etiam Moyses cum legem domini legisset, quo eius memoriam pectoribus affigeret audientium, per canticum locutus est dicens: audi caelum, et loquar; expectetur sicut pluuia eloquium meum et descendant sicut ros uerba mea, sicut imber super gramen et sicut nix super faenum [Deut 32:1-2]. 5. Delectatur igitur cantico deus non solum laudari, sed etiam reconciliari. inde et Moyses tunc maxime cantico usus est, quando caelum testificabatur et terram, ut salutem suam caelestis sono gratiae concinentem auidius mundus audiret et sacrae suauitate dulcedinis in aeternum legis obseruantia mentibus inoleret humanis. Denique legis tabulae priusquam cantico firmarentur, per indignationem Moysi fractae et comminutae sunt; ubi uero tali signaculo consecratae sunt, humana locum ira non habuit, quia sanctificatio eam sacrae suauitatis exclusit. canticum itaque domini sicut ros mollior descendit e caelo et fidem hominum sicut gramen imbre quodam gratiae spiritalis infudit. duo igitur haec cantica in libris Moysi tamquam duo mundi oculi caelique lumina totum corpus operis eius illustrant. 6. At uero Dauid principaliter a domino ad hoc munus electus est, ut, quod in aliis rarum praeminere reliquo operi uidetur, in hoc iuge et continuum refulgeret. unum canticum legimus in libro Iudicum, reliqua historiae more decursa, quibus expressa sunt gesta maiorum. unum Esaias canticum scripsit, quo legentium corda mulceret, in reliquis terribili tuba correptionis infremuit. Canticum ei ne ipsi quidem inimici obicere potuerunt, qui eum propter alia dicta usque ad necem sunt persecuti. unum Danihel, unum Habacuc, Salomon ipse Dauid filius, licet innumera cantica cecinisse dicatur, unum tamen quod ecclesia receperit Canticorum canticum dereliquit; scripsit idem Prouerbia. in aliis igitur singula aduertere licet. 7. Historia instruit, lex docet, prophetia annuntiat, correptio castigat, moralitas suadet; in libro Psalmorum profectus est omnium et medicina quaedam salutis humanae. quicumque legerit, habet quo propriae uulnera passionis speciali possit curare remedio. quicumque cernere uoluerit, tamquam in communi animarum gymnasio et quodam stadio uirtutum diuersa genera certaminum repperiens praeparata id sibi eligat, cui se intellegit aptiorem, quo facilius perueniat ad coronam. si quis gesta studet recensere maiorum atque imitari uelit, intra unum psalmum totam paternae historiae seriem accipit conprehensam, ut thesaurum memoriae conpendio lectionis adquirat. faciliora quoque uidentur quae breuius explicantur. illud etiam quantae altitudinis, quod breui interuallo offensionum aduersa distinxit et reconciliationis secunda subtexuit, ut simul cognosceres, quid incredulitatis obesset offensa, quid fides prompta conferret! si quis uim legis explorat, quae tota in uinculo caritatis est - qui enim diligit proximum legem impleuit [Rom 13:8] -, in psalmis legat, quanto dilectionis affectu pro totius plebis obprobrio repellendo periculis se grauibus solus obiecerit; in quo non imparem caritatis gloriam triumpho uirtutis agnoscet. si quis correptionum saeua formidat, audiat dicentem: domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me [Ps 6:2] et discat, quemadmodum debeat irati iudicis temperare censuram. si quis patientiae cognoscere gestit exemplum, legat in psalmis: si reddidi retribuentibus mihi mala [Ps 7:5] et aduertat, quia praeceptum euangelicum spiritu praeuidit, uirtute praeuenit. habes itaque illud prouerbiale, quia mansuetus homo cordis est medicus [Prov 14:30]. si quis praeterea aduersus nequitiae spiritalis incursus uult esse munitus, quid magis quam psallendum sibi esse nouerit? psallebat Dauid adulescentior et Saulis nequam spiritum fugabat, qui eum antea stringebat. 8. De uirtute autem prophetiae quid loquar? quod alii annuntiauerunt per aenigmata, huic soli palam atque aperte uidetur esse promissum, ut dominus Iesus ex eius semine nasceretur, sicut dixit ad eum dominus: de fructu uentris tui ponam super sedem tuam [Ps 131:11]. in psalmis itaque nobis non solum nascitur Iesus, sed etiam salutarem illam suscipit corporis passionem, quiescit, resurgit, ascendit ad caelum, sedet ad dexteram patris. id quod nemo praesumpserit hominum dicere, hoc solus hic propheta annuntiauit, postea ipse dominus in euangelio praedicauit. 9. Omnes praeterea scriptores psalmorum in suis scriptis exempla posuerunt aut aliqua dicta superiorum; psalmi nihil praeter quod suum est habent. quid igitur psalmo gratius? unde pulchre ipse Dauid: laudate, inquit, dominum, quoniam bonus est psalmus; deo nostro sit iocunda decoraque laudatio [Ps 146:1]. et uere; psalmus enim benedictio populi est, dei laus, plebis laudatio, plausus omnium, sermo uniuersorum, uox ecclesiae, fidei canora confessio, auctoritatis plena deuotio, libertatis laetitia, clamor iocunditatis, laetitiae resultatio. ab iracundia mitigat, a sollicitudine abdicat, a maerore alleuat; nocturna arma, diurna magisteria, scutum in timore, festum in sanctitate, imago tranquillitatis, pignus pacis atque concordiae, citharae modo ex diuersis et disparibus uocibus unam exprimens cantilenam. diei ortus psalmum resultat, psalmum resonat occasus. Mulieres apostolus in ecclesia tacere iubet, psalmum etiam bene clamant; hic omni dulcis aetati, hic utrique aptus est sexui. hunc senes rigore senectutis deposito canunt, hunc ueterani tristes in cordis sui iocunditate respondent, hunc iuuenes sine inuidia cantant lasciuiae, hunc adulescentes sine lubricae aetatis periculo et temptamento concinunt uoluptatis, iuuenculae ipsae sine dispendio matronalis psallunt pudoris, puellulae sine prolapsione uerecundiae cum sobrietate grauitatis hymnum deo inflexae uocis suauitate modulantur. hunc tenere gestit pueritia, hunc meditari gaudet infantia, quae alia declinat ediscere; ludus quidam est iste doctrinae maioris profectus quam cum seria traditur disciplina. quantum laboratur in ecclesia, ut fiat silentium, cum lectiones leguntur! si unus loquatur, obstrepunt uniuersi; cum psalmus legitur, ipse sibi est effector silentii; omnes locuntur et nullus obstrepit. psalmum reges sine potestatis supercilio resultant, in hoc se ministerio Dauid gaudebat uideri; psalmus cantatur ab imperatoribus, iubilatur a populis. certantur clamare singuli quod omnibus proficit. domi psalmus canitur, foris recensetur; sine labore percipitur, cum uoluptate seruatur. psalmus dissidentes copulat, discordes sociat, offensos reconciliat; quis enim non remittat ei, cum quo unam ad deum uocem emiserit? magnum plane unitatis uinculum, in unum chorum totius numerum plebis coire. dispares citharae nerui sunt, sed una symphonia. in paucissimis chordis saepe errant digiti artificis, sed in populo spiritus artifex nescit errare. psalmus nocturni operis commercium, diurnae requiei stipendium, institutio incipientium, perfectorum confirmatio, angelorum ministerium, militia caelestis, hostia spiritalis. psalmum et saxa respondent; psalmus canitur et ipsa etiam saxosa pectora molliuntur; uidemus flere praeduros, flecti inmisericordes. 10. Certat in psalmo doctrina cum gratia; simul cantatur ad delectationem, discitur ad eruditionem. nam uiolentiora praecepta non permanent; quod autem cum suauitate perceperis, id infusum semel praecordiis non consueuit elabi. quid est quod non tibi occurrat psalmos legenti? in his lego canticum pro dilecto [Ps 44:1] et sacrae desiderio caritatis inflammor, in his torcularia diuini mysterii recognosco, in his reuelationum gratiam, resurrectionis recenseo testimonia, repromissionis munera, in his disco uitare peccatum, dedisco erubescere paenitentiam delictorum. tantus rex, tantus propheta suo me prouocauit exemplo, ut aut commissum studeam extenuare peccatum aut non commissum cauere. 11. Quid igitur psalmus nisi uirtutum est organum, quod sancti spiritus plectro pangens propheta uenerabilis caelestis sonitus fecit in terris dulcedinem resultare? simul, cum ille in fidibus et chordis, hoc est in reliquiis mortuis diuersarum uocum modulatus discrimina diuinae laudationis ad caelestia dirigeret cantilenam, docuit utique prius nobis peccato esse moriendum et tunc demum in hoc corpore diuersa opera discriminanda uirtutum, quibus ad dominum deuotionis nostrae gratia perueniret, ut occupatis intentione caelestium nulla inreperet terrenorum libido uitiorum, simul animus caelestis gratiae suauitate nitesceret. merito igitur tanti ministrum muneris dominus laudans ait: inueni Dauid secundum cor meum [Act 13:22]. 12. Aiunt etiam eorum, qui cithara canunt, peritiores intus canere, ut ferunt fabulae de Aspendio citharista, causas quoque modulaminum et quaedam claustra rhythmorum in superiore parte esse psalterii. docuit ergo Dauid intus nos canere oportere, intus psallere, quemadmodum canebat et Paulus dicens: orabo spiritu, orabo et mente; psallam spiritu, psallam et mente [1 Cor 14:15], et ad superiorum intuitum uitam nostram actusque formare, ne delectatio dulcedinis excitet corporis passiones, quibus non redimitur nostra anima, sed grauatur, cum ad redemptionem animae suae psallere se sanctus propheta memorauerit dicens: psallam tibi, deus, in cithara, sanctus Israel. gaudebunt labia mea, cum cantauero tibi, et anima mea quam redemisti [Ps 70:22-23]. sed iam psalmi istius, qui propositus est nobis, ingrediamur exordia. 13. Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum [Ps 1:1]. quam aptum, quam oportunum principium! namque ut hi, qui agonis aliquam sollemnitatem receperint exhibendam, proponere praemium solent, iactare coronae nobilitatem, quo certaturi studio maiore conueniant, nisu quoque propensiore decertent, ita dominus noster Iesus regni caelestis gloriam, perpetuae quietis gratiam, uitae aeternae beatitudinem ad uirtutis humanae incentiua proposuit. imperator quoque, cum progreditur ad bellum, donatiuum militi et promotiones dignitatum in numeris militaribus pollicetur, ut spes commodi furetur labores et metum abscondat periculi. uelut praeco igitur magni imperatoris sanctus Dauid hortatur milites, athletas uocat, praemium exprimit dicens: beatus uir qui non abiit in consilio impiorum [Ps 1:1]. a praemio coepit, ut pondus futuri certaminis eleuaret, mercedem praemisit, ut unusquisque praesentium rerum sollicitudines ac labores corde transiliens ad emerendam beatitudinem futurorum auida festinatione contenderet. ‘beatus’, inquit, ‘uir’. quid plus potuit homini donari quam quo nihil amplius potuit deo apostolica auctoritate deferri? beatus enim et solus potens et rex regum et dominus dominantium [1 Tim 6:15] deus dictus est. ille solus potens, ille rex regum, ille dominus dominantium beatitudinis tamen non supergreditur potestatem; donauit nobis appellationis eius commune consortium, quae digna aestimata est honore diuino. 14. Consideremus nunc, qua ratione ‘beatus uir’ dixerit et non magis ‘beati homines’, cum uterque sexus uocetur ad gratiam. numquid a consortio beatitudinis exclusit mulieres, quia uirum solum beatum nuncupauit? absit, quia nec a consortio creaturae exclusit deus feminas, quia prius uirum condidit. dixit enim deus: faciamus hominem secundum imaginem nostram et secundum similitudinem nostram, et fecit, inquit, deus hominem, ad imaginem dei fecit illum, masculum et feminam fecit eos [Gen 1:26-27]. in homine uterque signatur, in uiro sexus exprimitur. sed quemadmodum, cum homo dicitur, uterque comprehenditur, ita, cum uir nominatur, et mulier cuius uir ille sit intellegitur. denique haec uocabitur, inquit, mulier, quoniam de uiro suo sumpta est [Gen 2:23]. accedit illud, quoniam, quorum natura eadem, eorum operationes utique non possunt esse discretae, et quorum opus aequale, eorum utique aequalis et merces. uirum igitur scriptura dicendo consortem copulae non praetermisit, quia et hominem dicendo consortem non tacuit naturae. itaque quemadmodum illic hominem factum legimus et, cum sit una natura, tamen principalem sexum prius creatum negare non possumus, ita et hic, cum legimus uirum, de principali portione sexum quoque subparem recognoscimus. paria igitur studia uirtutis, quia par praerogatiua est creaturae. quid autem sexum discutias, ubi non corporis a te, sed animae certamina postulantur, quae sexum non habet? non ergo illic discernas honorem, mercedem diuidas, ubi non discernitur sexus. non incaute tamen, si prior uocetur ad exercitium, qui fuit posterior ad lapsum. quae male coepit, sequi debet, non praecedere; uel post experimentum sit uerecundior. male Eua naturae ordinem praetermisit, expectare debuit praecedentem. astute serpens a posteriore coepit; ideo propheta ad superiorem reuertitur, eum utique qui lapsus non esset, nisi esset posteriorem secutus. 15. Denique prius nos reuocauit a lapsu quam ad palmam uictoriae prouocauit. beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum [Ps 1:1]. uide, ubi beatus appelleris, o homo: non in diuitiis, non in potestatibus et honoribus, non in nobilitate generis aut decore et pulchritudine, non in corporis salubritate, in quibus nihil naturae est bonum; denique non solum facilem commutationem habent in contraria, uerum etiam ministerium ad culpam exhibent ei, qui uti his nesciat. quis enim iustus propter pecuniam, quis humilis in potestatibus, quis misericors propter nobilitatem, quis castus propter decorem? illecebrosa haec magis sunt ad peccatum quam fructuosa ad uirtutis profectum. 16. Quid sibi deinde uult quod maluit dicere: non abiit et non stetit [Ps 1:1] quasi de praeterito, cum potuerit dicere: ‘beatus uir qui non abit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stat et in cathedra pestilentiae non sedet’? uide dogma; non enim statim beatus, qui non est impius aut peccator, propter incerta exitus. non enim otiose scriptum est: ante mortem ne laudaueris aliquem. ergo dum in hac uita quisquam est, non potest definita praedicatione laudari, cum patere adhuc possit errori; ille autem, qui uitam sine offensione concluserit, iure beati appellatione censetur, qui utitur consortio beatorum. 17. Sed forte dicas: ‘qua ratione ergo alibi dixit: beatus qui intellegit super egenum et pauperem [Ps 40:2] Non enim dixit beatum qui intellexerit, sed eum qui intellegit’. quoniam, qui bonum operantur, in ipso opere et quo probentur inueniunt, remunerationem sui in ipso opere consequentes, siquidem beatae fructus est conscientiae bonum factum. qui autem a malo temperant, non, si semel aut bis declinauerint culpam, statim beati, sed si potuerint culpae contagium per omne uitae suae tempus euadere. 18. Nunc illud occurrit, cur beatum dicere maluerit non eum, qui pietatis aliquo sit functus officio, sed eum, qui ab impiorum consilio temperauerit. uidetur enim magis laudandus, qui uirtutis munus impleuerit quam qui peccatum euaserit, siquidem nec bos nec equus nec lapis in peccato esse consueuerit aut sedere in cathedra pestilentiae. sed illa beatitudinis non habent fructum, quae uirtutis non habent sensum; nam quomodo perueniunt ad legis praemium quae non habent sequendae legis affectum? de rationabilibus ergo propositam sententiam uideo, hoc est de nobis. nobis autem initium bonorum abstinentia peccatorum est, quoniam legimus: declina a malo et fac bonum [Ps 36:27]. hic enim ordo est disciplinae, ut ab inferioribus ad perfectiora contendas, ne terrearis mole maiorum, qui leuiorum exordio debeas prouocari. scalarum enim similem esse scriptura nos docet pietatis ascensum, per quas uidit angelos domini ascendentes et descendentes sanctus Iacob uir exercitationis, qui nobis propositus est, ut per illum cognosceremus gradum uirtutis paulatim nos proferre debere et ita posse ab imis ad summa contendere, si per processus gradiamur exiguos ad ea, quae uidentur humanae altiora naturae. has tibi scalas semper habeto propositas. ne timeas, o homo, gradus hos ascendere disciplinae. primus gradus uicinus est terrae, sequens similis est prioris. sic per aequales gradus ad summa conscenditur. ne fastidias, o homo, primum illum uelut uilissimum gradum. ille primus ascensus te a terris separat; aerem calcas, ubi ab humo eleuaueris uestigium. in uirtute positus surgendo reliquisti terram; terram relinquis, si culpam declinas. exordium ergo processionis ad uirtutem est abstinere a peccato. 19. Ut sciamus autem hanc disciplinam esse doctrinae, audi legem dicentem: non adulterabis, non homicidium facies; inperfectis enim ista praecepta conuenientia uidebantur. denique ipse dominus Iesus sciens inperfectum, a quo interrogabatur quibus ad uitam aeternam operibus perueniret, respondit ei: non adulterabis, non homicidium facies, non facies furtum et cetera. deinde dicenti, quod fecisset illa omnia, adiecit perfectiora dicens: uende omnia quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo, tantumque abesse docuit inter malorum declinationem et imitationem bonorum, ut haec abnueret qui illa sibi facilia iudicabat. sed quia nec illa ascenderat, ideo ad haec se aptare non potuit; nam si dilexisset proximum, potuisset pauperibus subsidia sui patrimonii non negare. ideoque gradum primum legis ascende, ut possis ad euangelii caeleste fastigium peruenire. unde arbitror, quod quasi sub lege positus, morem legis in primo psalmo secutus, ex sua persona sanctus propheta magis cauenda denuntiet quam sequenda proponat, in quadragesimo autem psalmo, qui ex persona dicitur saluatoris, adhortatio magis uirtutis fiat quam erroris repressio; de passione enim saluatoris loquitur. et ideo euangelii dispensator etiam, sicut possumus aestimare, cum audiuimus dicentem: beati misericordes, et in psalmo aeque propriae passionis et in euangelio misericordiam coronauit. sed adoriamur iam psalmi explanationem et uirtutem inspiciamus propheticam. 20. Beatus, inquit, uir qui non abiit in consilio impiorum et in uia peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit. possumus dicere tres esse species peccatorum, quas hic putamus expressas, cogitationis, operationis, permansionis, beatumque eum significari, qui et non cogitauerit quod malum est. nam quo modo potest beatus esse, qui suis cogitationibus accusantibus die iudicii reuincendus est? etiamsi hominem fefellit, testem refugit, accusatorem euasit, se tamen sui accusatorem uitare non poterit, quem maxime debet timere, quia et accusatorem habebit et confitentem reum. beatus ergo est, qui et non cogitauerit quod malum est et non operatus fuerit peccatum - quia interdum et sine cogitatione delinquimus; ex multiloquio enim non effugimus peccatum - et non perseuerauerit in peccato. uel sic: qui et non cogitauerit quod esset erroris uel in ea cogitatione non steterit uel certe non perseuerauerit in his cogitationibus, quas plenas erroris aduerterit. sed haec utrum recte conueniant, qui legerit aestimabit. nam qui semel male cogitauit, nec stare in eo debuit nec perseuerare. sed etsi non perseuerauerit, beatus esse non potuit, quia stetit in eo quod improbe cogitauit; etsi non stetit, tamen eo ipso, quod cogitauit male, utrum habeat beatitudinis fructum, clementem aliquem quaerere debet interpretem. postremo quia nemo potest dicere mundum se habere cor, esto ut ueniabilis cogitatio sit: numquid ueniabilis operatio peccatorum? postremo si ueniabilis statio, numquid etiam plena beatitudinis eo, quod non perseuerat in crimine? deinde qui non cogitauit quae inproba sunt, quomodo in peccato stare potuit aut perseuerare? ut beatus sit, qui tria haec iure seruauerit, certe ordo diuersus est. primum est enim, ut non perseueret in peccato, secundum, ut non steterit in eo, tertium, ut non cogitauerit quod esset erroris. qui enim non perseuerauit, potuit tamen stare, qui non stetit, potuit cogitare, qui autem nec cogitauit, uere beatus est. 21. Unde alteram quoque traditionem non praetermittendam putaui, quo tres gradus recto ordine factos asseramus, ut, qui beatus uult esse, non abeat in consilio impiorum, hoc est in eorum cogitationibus non ambulet, deinde non stet in uia peccatorum, tertio non sedeat in cathedra pestilentiae. <tu igitur, qui> ad ecclesiam factus es christianus, uel tu, qui ad gratiam tendis, abstine ab impiorum consiliis, ut possis dicere: ne perdas cum impiis, deus, animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam nec cogites quae sunt impia. quae sunt illa nisi quae in dei excogitantur iniuriam? pietas enim prima in deum, secunda in parentes. et quidem inimicus inserit frequenter diuersa mentibus nostris et ideo caute propheta cogitationes magis quam infusiones inprouisas putauit ad crimen tenendas. abstinuisti ergo ab impiorum consiliis; recte, non tamen statim beatus. caue etiam, ne in uia peccatorum steteris. 22. Quanto examine scripturae diuinae uerba ponuntur! etenim quia omnes sub peccato sumus, non a te exigit quod ultra naturam est, ut peccatum non facias, quia nec unius diei infans sine peccato, sed ut non maneas in peccato quadam statione diuturna. non omnes impii sunt; ideo reuocaris ab omnibus cogitationibus et coniurationibus impiorum; sed omnes peccatores; ideo ammoneris ut desinas peccare. si fueris adulescentioris lapsus aetatis, debet te maturitatis emendare processus. ergo in grauiora non abeas, in leuioribus non stes. habes hoc et in Esaia dictum a domino: exi a Babylone fugiens a Chaldaeis, hoc est: etsi intrasti in confusionem uitiorum, exi. non oportuit intrare, sed ingressus es carnis lege cogente et captiuante te in lege peccati; exi, egredere uel serius, exue te seruitio graui. non potuisti non introire in peccatum per fragilitatem; datur tibi exire peccato per sobrietatem. exi ergo de Babylone fugiens a Chaldaeis. Babylon confusio est, quae uirtutum ordinem non tenet; confusa enim inlecebris mente delinquimus. Chaldaei sunt, qui siderum cursus uanae studio superstitionis explorant et impiae serunt gentilitatis errores. ab his fuge, ne te capiant, ne te graui laqueo captiuitatis innectant. Abraham Chaldaeus fuit, sed fugit a Chaldaeis et ante legem; tu sub lege iam natus es, fuge ab impiis. ille hereditatem patrum respuit, ut fidei possideret; tu successionem corporis derelinque, hereditatem deuotionis adquire. 23. Si autem in peccato non steteris, nec sic beatus; adhuc habes quo carere debeas. multae sunt inlecebrae, multi a uirtute deflexus, grauia inritamenta sunt uoluptatum, grauis fomes auaritiae, cupiditas potestatum, honoris ambitio, quae uelut ueneno quodam mentes hominum et quadam animas pestilenti uitiorum tabe contaminant. haec est cathedra pestilentiae, super quam sederunt scribae et Pharisaei, qui inponunt hominibus onera grauia, ipsi autem digito nolunt ea mouere. has cathedras de templo saluator eiecit eorum, qui se de honore iactarent, primatus quaererent dignitatum, eorum, qui sacerdotio uel primatu honoris uterentur ad quaestum, eorum, qui indulgentes gulae nequaquam debitam continentiae praestarent custodiam. haec uera est pestilentia; denique Heli filii erant filii pestilentiae. in hac quadam sede uitiorum prohibet scriptura nos ceruicem reflectere uiresque totius corporis reclinare. aduerte igitur proprietates. 24. Beatus qui in uia peccatorum non stetit et in cathedra quoque pestilentiae non sedit. uiam dici uitae huius cursum in dubium non uenit, cum ipsa scriptura dicat: in uia hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi, et: esto consentiens aduersario tuo cito, dum es cum illo in uia. etenim quamdiu cursum uitae huius currimus, habemus semitam per quam ambulamus cotidie, donec perueniamus ad finem; etsi non uidemur corporaliter ire, progredimur. nam sicut in nauibus dormientes uentis aguntur in portus, etsi nullus quiescentibus sensus est nauigandi, tamen cursus eos urget ad finem et impellit ignaros, sic uitae nostrae spatio defluente ad proprium unusquisque finem cursu latente deducitur. unde dicitur: surge qui dormis - tu enim dormis et tempus tuum ambulat - et uide ne, dum diu dormis, praetereat tempus. ideo, etsi dormis, cor tuum uigilet, cor tuum non ferietur; si cor otiosum non sit, non sunt otiosa tempora tua. in uia es, o homo; ambula, ut peruenias, ne te nox in uia occupet, ne consumatur dies uitae, antequam progressum uirtutis acceleres. uiator es uitae huius, omnia transeunt, omnia post te fiunt, omnia in hac uia cernis et transis. uidisti amoenitatem arborum, herbarum uiriditatem, puritatem fontium et quodcumque huiusmodi, quo delectantur oculi, iuuit spectare: delectauit parumper attendere; dum attendis, pertransisti. iterum, dum ambulas, incidisti scopulosum et confragosum iter. concaua rupium, praerupta montium, densa siluarum: taediasti parum; iterum transisti. talis haec uita est, cuius nec prospera permanent nec aduersa diuturna sunt. ergo quasi in uia locatum neque secunda extollant neque aduersa te frangant nec plausibilia demorentur nec maesta detineant. festina semper ad finem, festina, ut peruenias; elige tamen uiam, antequam curras. 25. Duae uiae sunt, una iustorum, altera peccatorum, una aequitatis, altera iniquitatis, de qua dixit propheta: et uide si est uia iniquitatis in me. non solum autem uita nostra uia est, sed etiam ipsa uita nostra aut uirtutis uia est aut iniquitatis. caue igitur, ne in te gressus suos collocet auaritia et sis uia criminis, ne inprobitas, ne libido et sis uia iniquitatis itinerantibus detrita flagitiis. licet tibi eligere quos sequaris, aut iustos aut iniustos. iustorum uia angustior est, iniustorum latior; illa sobrietatis angustior, haec ebrietatis latior, ut possit capere fluctuantes; haec habet saeculi huius inlecebras, illa habet futurorum praemia. in istis fructus praesentior, in illis spes tardior; quae enim suauia sunt, non differunt diuturnam expectationem, sed praesentem habent perfunctionem, quod autem serium est labore quaeritur, quod beata cogitatione uix capitur, quod oculus non uidit nec auris audiuit quae praeparauit deus diligentibus se. difficile solemus credere quae non uidemus et ideo anima aestuat et huc atque illuc uelut oculos quosdam circumfert cogitationes suas. tunc illi occurrunt diuersae rerum species seque offundunt; si ad sempiterna intendat, uirtutem eligit, si ad praesentia, uoluptatem praeponit. graue et iniquum certamen aduersus delectationes praesentium. hic libertas est cupiditatum, illic seruitutis iniuria facere quae non uis et ab his quae desideraueris abstinere; hic conuiuium, illic ieiunium, hic intemperantia gaudiorum, illic perseuerantia lacrimarum, hic saltatio, illic oratio, hic cantus dulces, illic gemitus graues. scriptum est quidem: cor sapientium in domo luctus et cor stultorum in domo epularum, melius est audire increpationem sapientis magis quam uirum audientem canticum stultorum; sed pauci haec audiunt, pauciores secuntur. allicit homines magis dulce peccati, quod ad praesens influit et inpinguat audientis affectum, quam triste uirtutis, quae fidei spem uelut quodam cortice amari laboris inuoluit. beatus ergo atque mirabilis, qui talium uiarum positus in electione non fuerit inlecebris uoluptatis inflexus, ut gradum suum super uadosa et praua constituat; non dicitur ei: qui dereliquisti semitas directas abeundo in uias tenebrarum. 26. Cognouimus igitur quae sit peccatorum uia, in qua standum non esse propheta nos ammonet, sed etiam Ecclesiastes docet, qui ait: noli stare in sermone malo, hoc est: non persistere in malis sermonibus, similiter et operibus inprobandis. quomodo in bonis sit standum, sanctus idem propheta praecipit dicens: stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem. in Hierusalem standum est, de Babylone fugiendum. et Moysi dicitur: tu autem sta me cum, qui de Aegypto fugit et cum domino stans perseuerabat. et in euangelio, qui steterunt usque ad horam undecimam, aequalem mercedem operantibus acceperunt et quae steterant uirgines usque ad aduentum sponsi, ad nuptias simul introire meruerunt, quae autem discesserunt et postea reuerterunt, dominicae excluduntur auctoritate sententiae. didicimus ergo non stare in uia peccatorum, stare autem in uirtutis officio, quia scriptum est: tu autem fide stas. 27. Nunc consideremus quid sit: et in cathedra pestilentiae non sedit. et quidem praemittimus, quod non simplex consessus in huiusmodi quod in usu est solio reprehendatur - quid enim inuidiae haberet ad culpam? - sed cum semper oculi domini super fideles terrae sint, tamquam sub conspectu imperatoris locati et uelut in ministerio quodam positi stare debemus. miles in procinctu stat, non sedet, miles in armis non se reflectit, sed excitat atque erigit. ideoque militibus Christi dicitur: ecce nunc benedicite dominum omnes serui domini, qui statis in domo domini. at contra iniquitas in talento plumbeo sedet, eo quod fixa in peccato se ab eo separare non possit. etenim inueterati in errore et studiose flagitiis inhaerentes sedere dicuntur, qui nolunt adsurgere nec audire dicentem: surgite, postquam sederitis. denique hic ipse propheta alibi ait: sederunt principes et aduersum me detrahebant. an ignoramus, quod tantam uim habeat inueterata consuetudo peccandi, ut excludat naturam, quae, cum sit medicabilis ad salutem, tamen corroboratis tempore passionibus inmedicabilis inuenitur? non ergo permaneamus in uitiis, sed unusquisque, etiamsi fuit, exsiliat a culpa, sicut scriptum est de muliere meretrice: ne intendas in eam oculum tuum, sed exsili, ne moreris, exsili, antequam te anni iuuentutis inueniant. sed, quod grauius est, plerique luxuriam corporis nec albenti erubuere canitie et usque ad senectutis aetatem uitam produxere maculosam; intimis enim concepta uisceribus lues culpae processu temporis coacerbatur. caue igitur ab impiorum consiliis; non penetrent huiusmodi consilia mentem tuam, medicatur de te: alligabit quis ignem in sinu, uestimenta autem non conburet? etenim qui semel in sinu mentis flagitii flammam feruentis adoleuerit, cito corporis sui uestimenta conburet. et ut in stipulam ignis exiliens inhaeret ac permanet, donec omne quod corripuit absumat, ita uel exigua scintilla peccati, si quo uitiorum fomite fuerit excitata, incendium grande excitat. noli ergo stare in peccato. postremo posuisti uestigium supra uoraginem culpae; cito aufer pedem, ne supra plantam tibi ascendat pollutio et lapsu faciliore deceptus supra lutum residas. 28. Cauenda ergo prima sunt uitia, ne in plura deinde grauiora proserpant. etenim sicut hi, qui se in luto uersant, quo magis uolutantur, eo amplius inquinantur, ita, qui semel se luto inprobitatis asperserit, nisi ab eo uelociter exiliat, grauius sibi dedecoris sui caenum per singulos dies lutulentae conuersationis obducit. itaque graui odore taetrae illius ac flagitiosae uoraginis contrahitur quaedam animarum pestilentia corruptoque salubrium cogitationum spiramine lues aestuantium passionum miseranda grassatur. hinc letale se mentibus uirus infundit, hinc subrepit aegritudo corporibus, languores animis. est enim malus languor erroris languor, auaritiae languor, inexplebilis cupiditatis languor. istae diuitiae sunt, ut dicit Ecclesiastes: est languor malus quem uidi sub sole, diuitias custodiri in malum possidentis eas. dic mihi, o Ecclesiastes, qua causa malus hic languor sit. respondebit, quia multos auara spes deuorat. insatiabilis edacitas cupiditatis est; nescit satiari argento qui concupiscit argentum. distendunt diuitiae, non explent. etsi quis satiatus fuerit diuitiis, non est, inquit, qui sinat eum dormire. et quidem omnes dies eius in tenebris et luctu et iracundia multa et languore et ira. quomodo enim potest dormire, qui sollicitam auri exercet custodiam, qui damna formidat, qui lucra cogitat, qui usuras computat, qui apothecas numerat? malus ergo languor, qui bonam aufert mentis quietem. est languor malus luxuria, libido, concupiscentia, delectatio saecularis, ambitio, quae cito corrumpit salutem sobrietatis. omnis postremo mundi huius corruptela pestilentia est. ne ergo tetigeritis, ne attaminaueritis eam: lues est, contaminat; morbus est, polluit. ne gustaueritis quae sunt omnia ad corruptelam ipso usu, ut apostolus dixit, qui et alibi clamat: radix omnium malorum est auaritia. morbos excitat, dolores inserit; denique qui eam appetierunt, inseruerunt se multis doloribus. ista est pestilentia, quae plerumque neque calidos neque frigidos, sed, quod et calidis est deterius et frigidis, tepidos facit, ut euomantur ex ore domini Iesu quos propter grauia peccata reiecerit. ista est quae non paucorum, sed omnium excitat aegritudines. omne caput in dolore, omne cor in maestitia. a pedibus usque ad caput peccatorum ulcera. omne caput in dolore, quando sapientes qui aestimantur dolore cruciantur auaritiae. sensus enim sapientis in capite eius; quod referri potest etiam ad ecclesiae praeminentes. omne cor in maestitia, quando sapimus quae sunt carnalia et corporalibus uoluptatibus aciem nostri cordis infodimus. unde ait dominus ad huiusmodi, quod dederit illis cor carneum. 29. A pedibus usque ad caput serpit lues dira morborum, quando laborant contagio, quando compatiuntur aliis, si quis effectu libidinis defraudetur, uiduae pudorem expugnare non potuit, agrum inuadere, et aegri cuncti inuicem languores transferunt. quotiens ingemiscunt seniores, quod diu potare non possint! quotiens dolent, quod scortari desierint, cum scortandi habeant uoluntatem! quotiens inter fabulas ebriorum uirtutes probro sunt, peccata laudi, honestas ludibrio, continentia risui, misericordia uanitati! isti sunt morbi, qui mala sua in multos transferunt; a paucis corruptela ad omnes peruenit. sedent in conciliis derogantes sobriis, ructantes crapulam, sedent in tabernis de ebrietate certantes, inter hos meretrix plena uino, huic arridens, illum adurens et omnes ardore inflammans libidinis. uerecundus si transeat, erubescit, a singulis carpitur; si flagitiosus, omnium ore laudatur et tamquam morbus transit in animas singulorum; qui enim in flagitiis celebris, plurimos ad imitationem adducit erroris. itaque, dum peccatum imitantur alienum, suum faciunt malum. non sedeas inter eos quos sanctus propheta fugiebat; illum imitare fugientem utique non sedentem, qui ait: non sedi in concilio malignantium et cum iniqua gerentibus non introibo. qua ratione eos fugiebas, Dauid, explica nobis; demonstra has partes, ut et nos eas fugere possimus, ne inficiamur earum contagio. corrupti sunt, inquit, et abominabiles facti sunt, non est qui faciat bonitatem, non est usque ad unum. generaliter ergo ad omnes flagitiosos, demum potest referri specialiter ad inrisores bonorum, quos Aquilas cleuasta;s dixit, quod isti uere morbi sunt, qui inridendo bonos plurimum animis operantur errorem mentesque corrumpunt. quanta dixit, a quibus beatus uir debeat abstinere! et adhuc adicit alia. 30. Sed in lege domini fuit uoluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte, hoc est: beatus ille qui haec faciat consilio ratione prudentia. potest enim et paruulus non per uirtutem, sed per inpossibilitatem et inscientiam delinquendi ab his quae dicta sunt abstinere; potest et inrationabili pecudi conuenire, cui nulla uis consilii, nullus sensus erroris est. hoc est ergo quartum uel quod sequitur, in quo definitio beati uiri a pecude discernitur, quia uir sapiens subditus legi est uoluntate, non necessitate. plurimum enim refert, quia in uoluntate mercedis est fructus, in necessitate dispensationis obsequium. ita enim docuit nos apostolus dicens: si uolens hoc ago, mercedem habeo; si inuitus, dispensatio mihi credita est. ordo autem conueniens, ut primo diligas legem, secundo ut mediteris. qui diligit, ex uoluntate facit mandata legis, qui timet, inuitus obseruat. hanc disciplinam docendi etiam dei iustitiam in lege accepimus; sic enim scriptum est: audi, Israel: dominus deus tuus deus unus est; et diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua. et erunt uerba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo et in anima tua; et demonstrabis ea filiis tuis et loqueris eis sedens et in itinere et in quiete et in uigilia; et alligabis ea in signo in manu tua et erunt monilia ante oculos tuos; et scribes ea super limina in domiciliis tuis et in ianuis tuis. et infra: et nunc, Israel, quid abs te postulat dominus deus tuus quam ut diligas dominum deum tuum et ambules in omnibus uiis eius? Sapientia quoque dicit: concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile uidetur ab his qui diligunt illam et inuenitur ab his qui quaerunt illam. legitime ergo docemur a sancto propheta uoluntatem in lege habere, meditationem secundum legem. uoluntas in lege non solum in studio, sed etiam in facto est; prior uoluntas, secunda operatio. denique et dominus dicenti sibi: si uis, potes me mundare respondit: uolo, mundare, quo ostenderet operationibus nostris uoluntatem praeuiam esse debere. denique lex uoluntarios quaerit, quia lex domini inreprehensibilis, conuertens animam, nemo autem conuertitur nisi qui uoluntate conuertitur. uoluntarius autem abscondit et sensum furatur laboris. 31. Ideoque die et nocte in lege meditatur, in quo non tam continua legendi postulatur intentio quam seruandae legis affectus; ille enim plene meditatur, qui ipse sibi lex est, scriptum in corde suo opus legis intendens. Aquilas tamen diem tantummodo posuit, non etiam noctem; quod non tam a ceteris discrepans quam alio referens posuit, quoniam qui legem meditatur semper in luce est, noctem non habet. etenim cuius lucent opera, non potest utique in tenebris ambulare, quia iustitia eius sicut lumen effulget. meditetur ergo legem uita nostra, meditetur conuersatio, meditetur actus, meditetur intellectus mysteriorum caelestium. lex enim exemplar est et umbra caelestium, umbra futurorum bonorum. qui quae credit in lege in euangelio recognoscit, meditetur in tenebris et die, id est et in aduersis positus et prosperis; lex enim praecipit, ut diligamus dominum. qui diligit, in omni statu suo debet seruare diuturnae caritatis affectum. pater diligit filium, diligit etiam cum arguit, diligit etiam cum uerberat baculo; qui enim parcit baculo suo, odit filium suum. nos quoque dominus castigat et diligit. itaque etiam cum digna cohercitione committimus, ille tamen diligit, qui etiam recipit offensum; castigat autem dominus omnem filium quem recipit. et tu cum castigaris dilige, quia ideo castigaris, ut recipiaris. nam quid grande est, si tunc diligas dominum deum tuum, cum tibi abundant omnia, cum frueris optatis, cum honoribus facultatibus liberis gaudes? et homini, a quo acceperimus beneficium, gratiam referre consueuimus. denique cum laudaretur Iob iudicio caelesti, hoc retulit diabolus: minime mirum si gratus esset deo, cui tanta subpeteret affluentia prosperorum; sed tunc probandum, si illa amittat uniuersa et pii cultoris praestet officium. haec igitur prima uirtus, ut non frangaris aduersis, non extollaris secundis. id te lex docet, ut in afflictione non relaxes intentionem nec desperationem induas, uictor iam non dicas: uirtus mea et fortitudo mea haec tribuit mihi, sed omnia noueris diuinae misericordiae deputanda. 32. Clamat Esaias: non confundetur qui in angustia est usque in tempus. hoc primum bibe. quid est ‘hoc primum bibe’? sequestremus mystica, persequamur moralia quae docet littera. propter errorum grauia graues contritiones et uexationes populi dicit futuras, et oportuit eas praecedere, ut sequeretur misericordia. bibe ergo primum tribulationem; per multas enim tribulationes oportet nos introire in regnum dei. bibe, ut sensus tribulationis pectoris tui infundatur internis, bibe cum patientis affectu maerentis dolorem; cum enim conuersus ingemueris, tunc dominum tibi reconciliabis offensum. hoc ergo primum bibe, ut sis in dolore et angustiis; cito laetitia infundit errorem. pinguis factus et incrassatus populus surrexit ludere et recessit a domino. prodest tibi cor habere contritum; hoc primum bibe, ut sacrificium tuum accipiatur a domino. doceat te apostolus, quid sit ‘hoc primum bibe’, hoc est tribulationis poculum; tribulatio enim patientiam operatur. non potest esse patientia, nisi ante fuerit tribulatio; tribulatio, inquit, patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio uero spem; spes autem non confundit. primum bibe tribulationem, ut postea tibi tot uirtutum pocula ministrentur. et ut scias, quia bibitur tribulatio, audisti hodie dicentem prophetam: potasti nos uino conpunctionis, et in posterioribus ait: et potum dabis eis in lacrimis in mensuram. in mensuram petit potum, non supra mensuram, ne ferre non possint. denique quam bono hoc precaretur affectu, suo probabat exemplo, qui potum suum cum fletu miscebat, ut domini in se inclinaret misericordia. 33. Bibe ergo hoc primum, ut bibas et secundum - hoc enim tempus est ut inseramus mystica -; bibe primum uetus testamentum, ut bibas et nouum testamentum. nisi primum biberis, secundum bibere non poteris. bibe primum ut sitim mitiges, bibe secundum ut bibendi satietatem haurias. in ueteri testamento conpunctio, in nouo laetitia est. uide quemadmodum dominus artibus diaboli pro suis seruulis obuiauerit. ille cibo fraudis decepit unum, ut in uno omnes circumueniret; Iesus autem cibo salutis omnes redemit, ut in omnibus et illum, qui deceptus fuerat, reformaret. ille calicem aureum Babylonis excogitauit, ut quicumque plus biberent plus sitirent et, quia potus placere non poterat, auri pretio inliceret ad bibendum. propinauit de suo uino, cui metalli suffragia requisiuit; at uero dominus Iesus aquam de petra effudit et omnes biberunt. qui biberunt in typo satiati sunt, qui biberunt in ueritate inebriati sunt. bona ebrietas, quae infunderet laetitiam, non afferret confusionem; bona ebrietas, quae sobriae stabiliret mentis incessum; bona ebrietas, quae uitae munus rigaret aeternae. hoc ergo poculum bibe, de quo dixit propheta: et poculum tuum inebrians quam praeclarum est! nec te moueat, quod Babylonis aureum poculum est, quia et tu bibis poculum sapientiae, quae sit auro argentoque pretiosior. utrumque ergo poculum bibe ueteris et noui testamenti, quia in utroque Christum bibis. bibe Christum, quia uitis est, bibe Christum, quia petra est quae uomuit aquam, bibe Christum, quia fons uitae est, bibe Christum, quia flumen est, cuius impetus laetificat ciuitatem dei, bibe Christum, quia pax est, bibe Christum, quia flumina de uentre eius fluent aquae uiuae, bibe Christum, ut bibas sanguinem quo redemptus es, bibe Christum, ut bibas sermones eius; sermo eius testamentum est uetus, sermo eius testamentum est nouum. bibitur scriptura diuina et deuoratur scriptura diuina, cum in uenas mentis ac uires animae sucus uerbi descendit aeterni; denique non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo dei. hoc uerbum bibe, sed ordine suo bibe, primum in ueteri testamento, cito fac ut bibas et in nouo testamento. et tamquam ipse festinet, dicit: Galilaea gentium et partes Iudaeae, populus qui ambulabas in tenebris, uidete lucem magnam; qui habitatis in regione mortis, lux fulgebit super uos. bibe ergo cito, ut lux tibi effulgeat magna, lux non cotidiana, non diei, non solis, non lunae, sed illa quae umbram mortis excludat. nam qui in umbra mortis sunt, lucem utique solis aut diei uidere non possunt. et quasi requirenti tibi, unde tantus splendor, tanta gratia sit, respondet: quoniam puer natus est nobis, filius datus est nobis, puer, quia ortus ex uirgine est, filius, quia ex deo natus tantae auctor est lucis. puer nobis natus est, nobis qui credimus, non Iudaeis qui non crediderunt, nobis, non haereticis, nobis, non Manicheis. nobis natus est, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis, nobis natus est qui carnem suscepit ex uirgine, quia homo est natus ex Maria. caro nascitur nobis, uerbum datur; quod nostrum est, inter nos natum est, quod supra nos est, nobis donatum est. 34. Satis excucurrimus, ut putamus, sed non otiose, ut doceremus, quia et in tribulationibus diligere dominum debemus nec recedere ab eo, quoniam et laetitiae tribulatio saepe succedit et laetitia tribulationi. denique qui tribulatione non frangitur et legem sequitur, beatus est. 35. Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet; et omnia quaecumque fecerit prosperabuntur. quae ista beatitudo est quae ligno arboris comparatur, nisi intellegamus in paradiso, illo beatorum loco, lignum uitae in medio lignorum aliorum de terra productum? inter multa enim ligna, quae erant speciosa ad aspectum et bona ad escam, etiam hoc lignum terra produxit et in medio paradisi erat, ut cetera ligna eius uiriditate florerent. quod esse hoc lignum dicimus nisi per quod nobis salus uenit? et recte hoc terra produxit, quia eum uirgo generauit, quae erat terra secundum auctoris sententiam quae in eum dicta est: terra es et in terram ibis. pulchre quoque in medio legitur lignorum aliorum, qui erat in medio apostolorum discentium, uel quia in medio erat mentis et cordis, sicut ipse ait: medius uestrum stat quem uos nescitis; et alibi ait: ego autem sum in medio uestrum. denique de ipso et Salomon dixit: lignum uitae est omnibus percipientibus eum. qui ergo beatus est, imitator erit domini Iesu, qui est lignum uitae, lignum sapientiae, plantatum in uterum uirginis uoluntate patris, a quo in perpetuum mansurum plantatur, ut fructum daret in tempore suo. non enim potuit arescere ista plantatio, quae habebat ubertatem in se manentem gratiae spiritalis. denique plenus spiritu sancto Iesus regressus est a Iordane. hi sunt decursus aquarum, de quibus dicit in euangelio: flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hoc autem dicebat de spiritu, quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum. 36. Est et alia traditio, quia sunt aquae de quibus prohibet nos bibere Hieremias dicens: quid tibi et uiae Aegypti, ut bibas aquam Geon? est et Tigris fluuius Assyrios praeterfluens, est et Euphrates in Babyloniam tendens, est et Phison, qui Latina interpretatione dicitur ‘oris commutatio’, circumiens terram Euilat, ubi est aurum, et aurum terrae illius bonum, et lapis carbunculus et lapis prassinus. merito os illic commutatur, ut non teneatur promissorum fides, sed sit in ore dolus, ubi est aurum bonum; auaritia enim fidem frangit nec tenet uerborum simplicitatem, ornamenta quoque pretiosa mentem animumque commutant, ut aliud in pectore, aliud in sermone sit. in illis ergo regionibus fluminum fuerunt Iudaei captiui abducti in Aegyptum et ad Assyrios et ad Babylonios, ubi super flumina Babylonis sedebant et flebant suae calamitatis aerumnam et, ut hic ipse propheta testatur, illic suspenderunt organa sua et omnem deposuere laetitiam, ubi grauiora tolerarunt. denique reliquae decem tribus ad Assyrios ductae sunt, duae autem Iuda et Beniamin tamquam grauioris reae flagitii in Babyloniam transierunt. atrocius enim sacerdotis filia adultera quam ceterae puniuntur, quia sacerdotalis generis gratiam turpi obprobrio decolorauit. 37. Sicut illi ergo in temptationibus grauissimis fuerunt, ita multis temptationibus se saluator noster obiecit, ut nulla temptationis nostrae certamina praeteriret. plantatus ergo recte dicitur secus decursus horum fluminum, non in ipsis decursibus, ut finitimum, non demersum intellegas. fuit illi congressio prima carnis et sanguinis. denique ait: pater, transfer a me calicem istum; sed non quod ego uolo sed quod tu uis. fuit diuitiarum obiecta temptatio, cum omnia regna terrae ei inimicus offerret, si procidens dominus adoraret eum. habes duorum fluminum decursus Geon et Phison. fuit illi conluctatio aduersus principes mundi, fuit in ipsa passione certamen aduersus temptatores quos Persas Hebraea appellat interpretatio, qui falsa testimonia deferebant, aduersus eos qui dicebant: descendat nunc de cruce, et credimus ei, quae diabolus suggerebat. habes Tigrin et Euphraten flumina. 38. Quadripertitum autem nobis certamen esse etiam apostolus conprehendit dicens: quia non est nobis luctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus et potestates, aduersus mundi huius rectores et tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae quae sunt in caelestibus. hi sunt fluuii qui de paradiso exeunt. unde puto quod is, qui in paradisum gestit redire, hos debeat transire decursus aquarum. quod non otiose expressit idem ipse sanctus propheta, demonstrans quod is, qui temptationes omnes subierit, deberi sibi iam paradisi requiem <speret>. itaque sic ait: decursus aquarum descenderunt oculi mei. sicut enim romphaea est in ingressu paradisi ignea, ut qui redit per ignem reuertatur, urat peccata sua, probet aurum suum, ita qui redit per hos decursus redit, meritoque dicunt sancti: transiuimus per ignem et aquam. de istis decursibus et Esaias dicit: si transeas per aquam, flumina non te concludent. quae flumina? audi dicentem Dauid de his qui festinabant ad paradisum: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. sicut enim romphaea est in ingressu paradisi ignea, ut qui redit per ignem reuertatur, urat peccata sua, probet aurum suum, ita qui redit per hos decursus redit, meritoque dicunt sancti: transiuimus per ignem et aquam. de istis decursibus et Esaias dicit: si transeas per aquam, flumina non te concludent. quae flumina? audi dicentem Dauid de his qui festinabant ad paradisum: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem. 39. Nonnulli de istis quattuor temptationibus etiam illud accipiunt: super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem, ut ambulauerit in incarnatione, conculcauerit in passione uel in traditione regni conculcet, quod patri tradet, cum omnem euacuauerit principatum. pulchre autem Aquilas g-to g-metapephuteumenon dixit, hoc est transplantatum, eo quod primo sit plantatus in uirgine, postea transplantatus in paradisum, sicut dixit ad latronem: amen dico tibi, hodie me cum eris in paradiso. 40. Hoc lignum igitur fructum dabit in tempore suo. ligna terrena fructum non dare, sed ferre dicuntur, sed lignum uitae ac sapientiae dat fructum, hoc est largitur et donat. rursus illud occurrit: ‘si lignum est sapientiae, cur in tempore dabit et non semper?’, ne forte graue sit nobis hoc sentire de Christo. sed tu, qui legisti, quia dispensatorem fidelem et prudentem constituet dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram - in tempore utique, non semper -, turbari utique non debes. potest sapientia semper fructum dare, sed, quia sapientia est, debet sapienter dare, dispensare prudenter, si quando nos plenam mensuram aut mereamur aut possimus accipere. sicut hic extremum tempus fructum, ita et illic dabit fructum bonum indigentibus, ut resurrectionis eius consortium capere ac seruare possimus. nunc non possumus, in uitioso saeculo non sustinemus; hic enim corruptela est. et cauendum fuit, ne corrumperemus bonos fructus quos lignum uitae daret, quia nunc corrupti, illic autem incorrupti, quando et mortui, inquit, resurgent incorrupti et nos commutabimur. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem. quid ergo proderat morituro accipere, quod ei mors habebat auferre? nouit ergo sapientia, quibus quando dare debeat, quae nec folium amittit ligni sui. et ideo, quis fructus sit sapientiae, quod folium, consideremus. 41. Fructus interior est, folium, quo fructus uel a sole torrenti vel a frigore defendatur. fructus uidetur esse fides, pax, doctrinae excellentia, uerae cognitionis intentio, mysteriorum ratio. hos fructus bona uita custodit, mala, etiamsi percepit, amittit. peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias meas? in mysticis fructus est, in moralibus folium contemplatione mysteriorum caelestium. nam uirtutes sine fide folia sunt; videntur uirere, sed prodesse non possunt, agitantur uento, quia non habent fundamentum. quanti gentiles habent misericordiam, habent sobrietatem, sed fructum non habent, quia fidem non habent! labuntur cito folia, ubi uentus flauerit. et aliqui Iudaei habent castimoniam, sedulitatem lectionis multam et diligentiam, sed sine fructu sunt, sed uersantur ut folia. haec forte sunt folia, quae saluator in illa ficu repperit, sed fructum non repperit. 42. Mystica saluant et a morte liberant, moralia autem ornamenta decoris sunt, non subsidia redemptionis. praestare autem mystica moralibus etiam ipse dominus docet in euangelio suo dicens de Maria, quae sedens secus pedes domini audiebat uerbum illius, cum Martha circa ministerium festinaret et quereretur, quod soror eam propria circa mensae ministerium non iuuaret: Martha Martha, Maria optimam partem elegit sibi, quae non auferetur illi. si quae Christo ministrabat ad mensam non conferebatur ei quae uerbum cupiebat audire, quem operantem studioso cognitionis aeternae conferre poterimus, ita tamen, ut nec illius operationi fides nec huius cognitioni, sicut Mariae, desit operatio, ne uel folia sine fructu sint uel fructus sine munimentis naturalibus sit intectus et pateat iniuriae? 43. Possumus etiam illud intellegere, quia foliis se texerunt Adam atque Eua corporea uestimenta quaerentes, eo quod resurrectio dominici corporis prophetaretur, quia nec caro, quae antea uice foliorum interire consueuerat, peritura esset in Christo iustorumque omnium, qui secundum euangelium ad imitationem ligni sapientiae nati ex uirgine uitam suam actusque formarent. nam Graecus ita dixit: g-ho g-ton g-karpon g-autou g-d˙ocsei, quod potest ad beatum referri - g-makarios g-karpon g-d˙ocsei Graece -; Latine autem ‘qui’ dicitur, ut sit: ‘qui beatus dabit fructum’ in resurrectione sua, quando potest perpetuum dare. potest et sic g-ho g-ton g-karpon g-autou: g-huper g-xulou, ut referatur ad lignum, cuius facta omnia prosperabuntur. in quo euidens testificatio, quia de saluatore dictum est; cuius enim nisi ipsius facta possunt uniuersa laudari et prosperos habere exitus? Aquilas autem dirigentur ait, quod et ad quemcumque hominem referendum uidetur quem dirigit dominus fauore caelesti; a domino enim diriguntur gressus uiri et orationem suam in conspectu dei Dauid propheta dirigi postulauit. sed et ipse dominus direxit opera sua, ut nullo erroris curuarentur anfractu. 44. Sequitur: non sic impii, non sic, sed tamquam puluis quem proicit uentus a facie terrae, hoc est: non sic ut beatus uir, qui ideo beatus, quia non abiit in consilio impiorum, quia in peccato non stetit, in concilio pestilentium non sedit uolentium uel credentes pie uel uiuentes peruertere, qui uoluntatem habuit in lege et meditabitur in ea aut, sicut Aquilas posuit, resonabit in lege, ut praecepta legis resonet uita eius, mores resultent, sicut illorum quorum in omnem terram exiuit sonus. forte hic sonus doctrinae hominum exeat, illic autem, ubi facie ad faciem dabitur uidere, plenior quaedam verbi fieri uideatur expressio. non ergo, sicut beatus iste qui haec fecerit, qui erit tamquam lignum plantatum, cuius gesta omnia prosperabuntur, ita erit et impius. ideo repetiuit uel qui scripsit uel qui postea addidit - ut quidam putant -, quo confirmatior fieret repetita sententia dicendo: non sic impii, non sic, qui erunt tamquam puluis. sunt enim terreni et, sicut puluis proicitur a facie genti, ita et isti proicientur et dissipabuntur a spiritu sancto, qui terrae fertili atque fecundae animae salutaris sicut uentus auster aspirare consueuit. 45. Huic uento dicitur in Canticis: ueni, auster, ut clementia aeris mollioris cordis nostri arua laxentur, quae brumali gelu stricta recipiendis gremium seminibus denegabant. bonum est nobis ut hic uentus aspiret, qui naues Tharsis, ferentes uero Salomoni quae ad templum eius necessaria uidentur, tutos deducat in portus. sed tunc iste uentus aspirat, si boreas ille grauis uentus flare desierit. ideo uel ecclesia uel anima pia dicit: exurge, borea, et ueni, auster, hoc est: tu, borea, recede et ueni, auster, adspira hortum meum, ut flores non discutias, sed reserues. anima igitur plena pietatis hortum habet uel ipsa hortus est, qui fructus ferat, anima quae impietati patet puluerem habet, qui est infecundus ad fructum. fructiferam illam quidem fecit dominus, sed ipsa sibi collegit impietatis puluerem. 46. Quid te iactas, o plene impietatis? an quia honoribus es potens et abundas diuitiis? non aduertis, quia puluis es et tu dispergeris et dissipaberis? uidi, inquit, impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani et transiui, et ecce non erat. quid gloriaris, quia multa te seruitia ambiunt, multi amici tegunt latera tua, plurimi te equi secuntur, quorum nobis enarres prosapiam et tamquam maiorum suorum genus? praefers diuitias, quia conuiuiis pascis sodales. utinam egenos pasceres, utinam non iocorum ministros, sed uotorum adiutores! iactas, quia prodeunti ilico ceditur et homines te tamquam ferum declinant aut bestiam. ‘non haec esse aliquid?’ non audis, quia ea omnia tamquam umbra praetereant? quid iuuant consulares praetextae aut nitentes auro triumphales palmatae? nudus exibis, nemo illic consulem recognoscet. quid prosunt innumerae possessiones? publicae sunt, non tuae; hodie tu tenes, cras alius. cum tu exieris, alius intrat; uix mouisti pedem, alius gressum intulit. quanti ante te illic fuerunt, quanti post te dominabuntur! et hoc putas esse priuatum? quem umquam a morte diuitiae redemerunt, immo quem non ad mortem diuitiae coegerunt? quem ab inferis suae reuocarunt opes, quem potentia excusauit a poena? puluis est impietas, sicut puluis est impiorum potentia; caliginem infert, dare salutem non potest. simul ut uehemens flare coeperit spiritus, spargit eam atque dissoluit, aerem turbat, solum nudat; ut puluis proicitur, deficit ut fumus, liquescit ut cera. 47. Hinc plerique non mediocrem mouerunt quaestionem, utrum perituram naturam uideatur asserere scriptura diuina, maxime quia alibi dicit: comminuam eos ut puluerem ante faciem uenti et ut lutum platearum delebo eos, et alibi: ecce confundentur et reuerebuntur omnes aduersarii; erunt enim tamquam non sint. primum ergo interrogo, utrum impietatem secundum naturam putent esse an praeter naturam. si secundum naturam asserant, errare eorum opinionem certum est. denique dicant, utrum naturae peccatum conueniat an non. sed certum est peccare deuiare esse ab eo quod est secundum naturam. quid igitur tam ineptum quam ut dicant minus uideri impium esse quam peccatorem, cum omnium acerbissimum sit quicquid in dei fieri uidetur iniuriam? quodsi impie agere non est praeter naturam, uiuere ergo impie secundum naturam nec peccati loco habendum est nec dignum reprehensione aestimandum; nemo enim reprehenditur qui operatur secundum naturam. unde concluditur, quia impietas praeter naturam est. quomodo igitur cum perditione consuetudinis g-sunapoloumenas g-phuseis, hoc est perituras naturas inducit scriptura, cum impietas non utique naturalis sit, sed praeter naturam? quod enim non habes, non amittis nec potest ea substantia perire quae non fuit. nam et puluis commotus aut in aquae substantiam transfertur aut in aerem aut in ignem, hoc est: in aliam uidetur saepe transire naturam. non ergo in nihilum deficit, sed in aliud transit. 48. Quid obstat igitur, quin et ille, qui uerbi uirtute et ratione comminuitur ut puluis, non in nihilum dissipetur, sed commutetur in melius, ut ex terreno fiat spiritalis homo et ut lutum platearum sic deleatur, ut tollatur quicquid asperum ac sordidum uidetur, remaneat quicquid planum ac mundum est? et quod ait de aduersariis Hierusalem: sunt sicut qui non sunt, utique potuit dicere: ‘non erunt’. sed cum dixerit: confundentur et reuerebuntur, utique intellegis, quia erunt per substantiam et profectum conuersionis, sed non erunt quasi aduersarii, quod fuerunt. itaque per improbitatis defectum non erunt, erunt fide ac deuotione mutati. denique et alibi ex peccatoris persona dicitur: et iram dei sustinebo, quia peccaui, donec iustificet iudicium meum; conuertere enim deus cupiens peccatorem punit eum et urit, ut purget. unde ait: et educet me in lucem. nam et ceram urit ignis, liquescit ut purgetur, et nos per ignem probamur, et fumus consumpto omni materiali expurgatur [et] neque naturam transit. itaque et anima purgata ab omni labe in id quod est deficit, non in id quod non est, ut ait Balaam: moriatur anima mea in anima iustorum, ut moreretur lapsus eius et quidam improbitatis usus, transiret autem in consuetudinem uitamque iustorum; omnia enim deus salua uult esse. unde et Salomon dixit: deus mortem non fecit nec laetatur in perditione uiuorum. fecit animam ut sit, creauit hominem in incorruptionem quem ad imaginem sui fecit; sed homines a naturae munere deuiantes obnoxios fecere se morti, ut quasi terreni corrumpantur. sed deus per tribulationes ad paenitentiam cogit, ut per paenitentiam uratur et consumatur illud accidens malum inprobitatis et pereat et locus ille animae, qui erat accidentis impietatis possessio, pateat ad receptionem uirtutis et gratiae. certum est autem animae naturam esse pretiosam, quae ad similitudinem dei facta receptionem omnis uirtutis admittit, utpote quae cognitionis supernae non sit fraudata consortio. 49. Nunc illud superesse arbitramur quod in multorum ore uersatur, qua ratione deus, cuius sine uoluntate nec passer uilissimus cadit et apud quem capilli capitis numerati sunt, dixerit per Esaiam: si omnes gentes ut stillicidium de urceo et sicut momentum staterae aestimatae sunt et ut sputum aestimabuntur. ita ergo peribunt omnes gentes sicut stillicidium de urceo et ut sputum perit et ad nullos usus proficit? sed tu, qui nosti quia gentes non eo usque pro nihilo habuit deus noster, ut et Abrahae dixerit: benedicentur in te omnes gentes et per Dauid locutus sit ad filium dicens: dabo tibi gentes hereditatem tuam et infra: omnes gentes seruient ei, qui legisti quia optulit filium suum pro omni gente, ut saluos faceret peccatores, debes hoc loco uim diuinae sententiae considerare. contemplatione etenim creaturarum caelestium quae multae sunt, sicut caeli, quod multipliciter maius quam terra est, ut a plerisque punctum comparatione caeli terra sit aestimata, angelorum, archangelorum, principatuum et potestatum, thronorum, dominationum, milium et decem milium et innumerabilium milium, contemplatione ergo horum gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt, cuius est omnis plenitudo. ex illa igitur plenitudine caelesti tamquam gutta cadens aestimatae sunt gentes. quomodo enim poterant maximae uideri, cum ipsa terra, in qua sunt gentes, minima mundi portio sit et omnium, quae operatus est deus, tamquam staterae exigua inclinatio gentes sint? simul cognosce per hanc stateram omnia deum cum iustitia condidisse et in ipsis gentibus inesse quiddam naturaliter, in quo iustitiae uideretur uel exiguum esse momentum, et sputum ipsum tamquam ex uniuersitate totius corporis interiorem existere portionem. 50. Magis ergo hic misericordia praedicatur, quoniam, qui uenit quaerere quod perierat, nec stillicidium illud quasi uile contempsit et alleuauit momentum staterae et sputo illi substantiam boni corporis donare dignatus est, id est: gentes omnes in unum corpus ecclesiae congregare. inter gentes autem et Israel annumerari potest nequaquam expers diuinae eius iustitiae, quia ipse Moyses dixit de Israel: ecce populus sapiens et disciplinae tenax gens magna. et ut scias, quia supra meritum nostrum dei bonitas redundauit, apostolus hunc propheticum locum interpretatus ait: conclusit deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur, et subiunxit: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis enim cognouit sensum domini? aut quis consiliarius eius fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? hunc autem locum praemittens propheta ait: si omnes gentes ut stillicidium de urceo aestimatae sunt et reliqua, ut agnoscas intellectum istum cum interpretatione apostolica conuenire. 51. Sed quid euidentius eo, quod perituras naturas non uideatur inducere, cum ipse subiecerit sanctus propheta: quoniam non resurgunt impii in iudicio? non enim dixit: ‘non resurgunt’, sed ait: ‘resurgunt quidem, sed non in iudicio’. qui autem resurgit, est utique et manet; sed quia non credidit in Christum, iam iudicatus est et ideo non uenit in iudicium, quem peracti iam manet poena iudicii. et de resurrectione quidem plurima scripturarum sunt testimonia, quae non praetermisimus in libris Consolationis et Resurrectionis. de eo autem, quod ait: non resurgunt impii in iudicio, secundum euangelium absoluta sententia est, quia non omnes iudicabuntur. apostolus autem ait: omnes enim oportet nos stare ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis prout gessit, sine bonum siue malum. haec putant plerique esse contraria nec aduertunt, quia saluator de perfidis dixit atque impiis, qui non crediderunt in dominum Iesum. sic enim ait: qui credit in me non iudicatur; qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unigeniti filii dei. hoc autem est iudicium, quia uenit lux in hunc mundum et dilexerunt magis homines tenebras quam lucem; erant enim mala ipsorum opera. liquet igitur de quibus dictum sit, hoc est: de his qui non crediderunt in dominum Iesum. apostolus quoque, etsi dixit ‘omnes’, de his utique dixit qui crediderunt, sed actuum suorum rationem in die iudicii reddituri sunt. denique ipse alibi ait, quia testimonium conscientiae nostrae ad diem iudicii reuelabitur, cum inuicem cogitationes nostrae aut accusabunt se, ut scriptum est, aut defendent et patebunt cordis occulta. quid autem hoc euidentius, quod ait alibi: omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur? immutabuntur enim iusti in incorruptionem manente corporis ueritate. Danihel quoque dicit: iudicium sedit et libri aperti sunt. ostendit ergo iudicium futurum, maxime cum alibi idem dicat: multi qui sedent in tumulo terrae exurgent, isti in uitam aeternam et isti in obprobrium et confusionem aeternam; et intellegentes splendebunt sicut splendor caeli et de iustis multi sicut stellae lucebunt. 52. Quod istud est iudicium sedentium iudicum et qui libri aperti nisi conscientiae nostrae uelut libri peccatorum nostrorum seriem continentes? quamquam hoc ipsum uile sit aestimare quasi humani simile iudicii. aliud est Christi iudicium, ubi conscientia ipsa se prodit, quae latere non potest occultorum arbitrum, ubi cogitationes lucent apud eum qui adhuc cogitantibus dicebat: quid cogitatis mala in cordibus uestris? cum Iudaeis diceret, dicebat omnibus, ne quis putaret quod occulta possent esse quae faceret, ne quis putaret quod parietibus clausus testem occulti erroris effugeret. ideoque et euangelista testatur dicens: Iesus autem sciebat cogitationes eorum. quomodo ergo ait: libri aperti sunt? non utique atramento scripti, sed uestigiis delictorum et flagitiorum inquinamento. aperietur liber conscientiae tuae, aperietur liber cordis tui, culpa nostra recitabitur. est ibi liber ubi est tabula, immo sunt libri inscripti ubi sunt inscriptae tabulae, quas inscribit spiritu sancto apostolica doctrina, sicut legimus dicente Paulo: epistula nostra uos estis, inscripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. sunt ergo tabulae cordis inscriptae spiritu sancto, istae recitabuntur; si bene egeris, manebit scriptura. uide ne tollas spiritus sancti gratiam, uide ne deleas et scribas atramento flagitia tua, ne ueniat dies iudicii et dicat iudex: ‘recitentur libri, recitentur tabulae gestorum eius’ et dicat tibi: ‘ego scripsi tabulas tuas; cur delesti apices meos? et ego scripsi dona mea; quomodo delesti munera mea et scripsisti obprobria tua? non legisti quia scribo? non tibi dixi per os prophetae mei: lingua mea calamus scribae uelociter scribentis? iudicium autem uerbi est’. 53. Multi ergo dormientium in tumulo terrae surgent, qui bene egerunt in resurrectionem uitae, qui mala egerunt in resurrectionem iudicii. quod Danihel ait: in uitam aeternam, hoc saluator in resurrectionem uitae dixit; item quod ait Danihel: in obprobrium et confusionem, saluator dixit: in resurrectionem iudicii. unde non expedit nobis ad iudicium uenire et non expedit non uenire, ne aut praedamnati uideamur aut in hac labe uitiorum subeamus tanti pondus iudicii. propheta rogat, ne intret dominus in iudicium cum seruo suo; quanto magis nos iudicium domini timere debemus! pone, quia misericors dominus ignoscet; quanta prodentur, quae latere credebam! qui pudor, quae confusio erit, cum, qui alios profitebar docere, ipse in eo deprehendar in quo alios arguebam! 54. Et ideo quoniam et saluator duo genera resurrectionis posuit et Iohannes in Apocalypsi dicens: beatus qui habet partem in prima resurrectione - isti enim sine iudicio ueniunt ad gratiam, qui autem non ueniunt ad primam resurrectionem, sed ad secundam reseruantur, isti urentur, donec impleant tempora inter primam et secundam resurrectionem, aut, si non impleuerint, diutius in supplicio permanebunt -, ideo ergo rogemus, ut in prima resurrectione partem habere mereamur. sunt qui resurrexerunt in passione Christi et isti plane beati, qui acceperunt Christi gratiam et audierunt uocem eius, de qua scriptum est: uenit hora quando audient mortui uocem filii dei et qui audierint uiuent, et: ingressi sunt in sanctam ciuitatem. puto quod magis illam significet supernam quam istam Hierusalem quam reliquit, quam incusauit, quod in istam pedibus, in illam autem supernam meritis intrauerunt. 55. Sed et illud caueamus, ut hic positi surgamus de tumulo terrae. sunt qui uiuentes sepulchro sunt circumdati et repleti mortuis. quorum guttur sepulchrum est non loquentium uerba uitae, sed mortis. si hic resurrexerimus a mortuis, et ibi resurgemus; si hic non fuerimus ossa arida, sed acceperimus rorem uerbi, umorem spiritus sancti, et illic uiuemus; si hic nos excitauerit Iesus uoce sua magna, ut excitauit et Lazarum, et per discipulos suos soluerit a uinculis mortis et induxerit in Bethaniam, ubi erat Lazarus, hoc est in domum oboeditionis et adhibuerit conuiuio suo, et illic cum eo semper epulabimur et illic cum eodem recumbemus et illic nobis redolebit unguentum, quod solus proditor dolebat effusum. 56. Ergo impii non resurgunt in iudicio, hoc est: in portionem eorum qui iudicium subituri sunt, nec peccatores surgunt in consilio iustorum. uides quia surgunt impii et non surgunt in iudicio, quia et peccatores, etsi non surgunt in consilio iustorum, resurgunt tamen in iudicio. unde uidentur, qui bene crediderunt et fidem suam etiam operibus exsecuti sunt, ipsi non iudicari, sed surgere in consilio iustorum; peccatores autem, qui non possunt inter iustos surgere, surgent in iudicio. habes duos ordines; tertius superest impiorum, qui quoniam non crediderunt iam iudicati sunt et ideo non surgunt in iudicio, sed ad poenam; dilexerunt enim magis tenebras quam lucem et ideo iudicium eorum poena est et forte poena tenebrarum. et poterat quidem intellegi, quod hi, qui mala opera habent credentes tamen in Christum, uolentes quidem recte uiuere, sed uicti inlecebris peccatorum, dilexerunt plus tenebras quam lucem, id est: utrumque dilexerunt, sed magis tenebras. sed quia de illis praemisit qui non crediderunt, sic accipiendum puto, quod dilexerunt tenebras et non lucem; lux enim Christus. qui ergo non crediderunt luci, absurdum est ut lucem uel dilexisse credantur quam nescierunt; nescierunt enim neque intellexerunt, in tenebris ambulant, sicut scriptum est. 57. Sequitur: quoniam nouit dominus uiam iustorum, et iter impiorum peribit. aduerte sensum: non resurgunt impii in iudicio, quoniam nouit dominus uiam iustorum. uias eorum utique nouit, quorum dirigit gressus; sunt enim gressus hominum qui a domino diriguntur. diriguntur a domino et uiae uiri. has nouit dominus uias quae sunt rectae, quae ad illam uitam tendunt dicentis: ego sum uia et ueritas et uita. haec bona est uia, tortuosa autem est uia saeculi; non dignatur illam uiam nosse. illos enim cognoscit qui sunt ipsius, qui operantur opera eius; qui autem operantur iniquitatem, his dicit dominus: discedite a me omnes operarii iniquitatis; non noui uos. non per ignorantiam, sed per id, quod indigni sint scientia dei, nesciuntur. 58. Pulchre autem ait: et iter impiorum peribit. separauit Latinus, ut ‘iter’ diceret, et tamquam discreuit iter a uia; Graecus autem in utroque ‘uiam’ dixit. non otiose tamen Latinus, quia et dominus ego sum uia dixit, non dixit ‘ego sum iter’. perire autem iter impiorum dixit, non impios; seruat eorum substantiam, qui si conuertantur solum iter impietatis amittent, quod nec ab initio fuit nec erit. quod accidens igitur est perit, quod substantiuum, manet. pereunt autem ita impii, quomodo dicitur: anima quae peccat ipsa morietur, ut peccati aculeo, non omni substantiae suae dissolutione moriantur. |